Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 11 mensis Decembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

LIBRI

LEONIDAS

Nuper divulgatus est novus libellus Latinus, qui inscribitur «Leonidas» (88 pp. ISBN: 978-1978197169). Huius libelli auctor est Michael Hirschler. Aliae fabulae Latinae ab hoc auctore divulgatae sunt haec: «De claustro magico» (44 pp. ISBN: 978-1973918882) et «Calio. Fabula Latina» (60 pp. ISBN: 978-1978197169) et «De tortā nataliciā» (36 pp. ISBN: 978-1720516422).

Libellus novus est de Leonida rege Spartanorum, qui anno a.Chr.n. 480 cum militibus Spartanis sociisque fortiter contra Persas ad Thermopylas pugnavit. In libello legere potes de Sparta deque eius institutionibus, de Leonidae origine, de Leonida rege deque pugna ad Thermopylas facta. Praeterea auctor scribit de bellis Graeco-Persicis.

Hic libellus est primus, qui editur in serie novā, quae vocatur «De ducibus Graecis». Ut auctor scribit in libello, hāc in serie in animo habet edere libellos ad duces imperatoresque Graecos eorumque res gestas pertinentes, ut ex.gr. de Lycurgo Themistocle Pericle. Libellis hāc in serie editis non solum discipulis, sed etiam omnibus linguam Latinam amantibus auctor potestatem facere vult, ut eos horum ducum Graecorum vitas modo Latino melius cognoscere possint.

Latinitas, quā hic libellus scribitur, est facile intellectu. Ut est consuetudo auctoris, hunc libellum scripsit neque disputationis philologicae neque disciplinae grammaticae causā, nisi delectationis causā. Unicuique, qui quaeve hunc libellum explicat, vult auctor dare facultatem, ut sine molestiā Latinitatem huius libelli et facile et bene legere possit. Quā de causā omnia verba, quae hoc in libello invenis, descripta sunt et Theodisce et Anglice in indice separato.

Scripsit Michael Hirschler



Profectae de profectura edita sunt!

  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (4)
Novum capitulum conversum in Latinitatem classicam praebetur
  ELLENICA
ΑΙΟΛΙΚΗ ΕΠΩΔΗ
  CULTUS
Libellus ad Augustum inscribitur
SOL AUGUSTORUM
  ELLENICA
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (VII)
Clarissima dicta Graecorum a Romanis conversa sunt
  ELLENICA
ΕΠΙΓΡΑΜΜΑ

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: