Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 25 mensis Aprilis 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

VALETUDO & MEDICINA
12

d.12. m.Oct. a.2012, h.18:11

Adulescentes parum dormire

Ite dormitum!

Bonum mâne! Novâ disquisitione apparet multos adulescentes insomniâ laborare, quintum quemque minus sênis horis per noctem dormire. Adulescentes nimis diu vigilant nec surgunt nisi aegrê et dolorosê – etiam cum institutio scholaris incohetur praematurê – quod nocet valetudini.

Ecce discipulum fatigatissimum more solito positum

Parentes hoc bene noverunt necnon magistri: Adulescentes oscitant libenter et multum. Quod saepe fit, quod illi molestiâ temporis vexantur, si quis vult sibi explicare theorema Pythagorae aut animos suos inflammare vult museo artium historico visendo. At verisimile est etiam verâ fatigatione effici, ut adulescentes oscitent. Nam novâ disquisitione apparet ex trinis adulescentibus, qui annos habent inter 16 (sedecim) et 25 (viginti quinque) annos, binos parum dormire.

Grex investigatorum Instituti Valetudinis Investigandae Dillenburgensis et Centri Medicinae Dormitoriae Marburgensis in hac disquisitione 8800 (octo milibus) adulescentium et iuvenum interrogatis invênit illos diebus negotiosis in medio minus dormire septem horis per noctem, quintum quemque minus sex horis per noctem. Hi numeri inventi summario iam publicati sunt. Tota disquisitio postea divulgabitur.

Manfredus Betz disquisitionis moderator suadet, ut adulescentes unâ minimum horâ diutius dormiant, nam ipsos adulescentes egere somno plurimo. Pubertate enim incipiente cerebrum vehementer mutari, quo unâ ex parte indigentiam dormiendi augeretur, alterâ ex parte pubescentes nocte diutius vigilarent.

Manfredus Betz adulescentium nimiam vigilationem etiam eo explicavit, quod illi nimium consumerent mediamina1 iisdemque nimis maturê esset surgendum ad institutionem scholarem participandam: Illos, cum indole suâ biologicâ possent diutius vigilare, studere animum avertere sophophono2 et computatro mobili3. Iisdem etiam magis fatigari. Etiam eo quod multis in scholis – aliter ac aliis in terris – institutio iam incoharetur hora octava, facultatem discipulorum praestatoriam* deminui. Ergo insomnia est inevitabilis et multi discipuli tironesque professionum cottidie non surgunt nisi dolenter.

62% (Sexagenae binae partes centesimae) interrogatorum ideo per diem sentiunt se esse parum recreatos parumque aptos ad praestandum. Nam somno non sufficiente neque recreabili valetudo hominum vehementer deminuitur. Minoritas tantum adulescentium (17% = septenae denae centesimae partes) cum mâne expergiscit, sibi apta videtur ad labores diurnos exanclandos. Saepe insomniâ effici, ut homines laborarent difficultatibus psychicis et doloribus capitis et molestiis stomachi intestinorumque necnon essent operandi incapaces.

Adulescentes, si sibi licitum esset, libenter dormirent usque ad horam octavam aut nonam. Investigatores dicunt illos studere, ut deficientiam dormiendi compensarent eo, quod in diebus septimanae finalibus plus dormirent. Plerosque his diebus dormire plus novenis horis. At hac "superdormitatione septimanifinali" animum non relaxari, insomniam non compensari.

Investigatores eo imprimis stupefactos esse, quod quintus quisque intra annum difficultatibus dormiendi laborasset, sed duodecimus quisque studuisset, ut insomnia sua curaretur.

1 *mediamina, -um n.pl. Medien.

2 *sophophonum, -i n. Smartphone.

3 *compuatatrum mobile - Laptop

 

Hanc relationem d.12.m.Oct., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est: „Schlafmangel bei Jugendlichen – Ab ins Bett"

 

 

 

Scripsit Nicolaus Gross - 19/10/2012 18h42



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA




BREVES Italia. Director cinematograficus Gabriel Del Grande, in Turcia ob documentarium meandum de migrantibus comprehensus, hodie in Italiam demum remeavit.
Francogallia. Immanuel Macron, candidatus ad praesidentiam Rei publicae pro "In Itinere", primus inter pares in electionibus. Marina Le Pen, candidatus pro "Fronte Nationali", secunda. In XIV diebus secundus ordo erit.
Roma. Pontifex Maximus Franciscus hodie in Angelo: "Nulla ferocitas vel ultio. Misericordia sola via."
Korea Septentrionalis. Dictator Kim Jong-Hu hodie praesidi Americano Donaldo Trump: "US a orbe terrarum erademus."
Caracas. XII. Hic numerus interfectorum hodie in reclamatione civium contra praesidem Nicholaus Maduro.


INSOLITA
POLITICA
POLITICA
IN ORBE
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: