Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 12 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

MISCELLANEA
d.

d.24. m.Dec. a.2009, h.00:03

http://www.spiegel.de/politik/
deutschland/0,1518,668922,00.html

Oratio Horstii Köhler praesidis foederalis in Natale Domini habita

"Cari cives, uxor mea et ego, nos vobis exoptamus Natale Domini laetum atque benedictum.

Grati meminimus natum esse Iesum Christum necnon laetamur unâ cum omni homine hoc reverente, cuiuscumque ipse sit fidei. Nataliciâ caritate et teneritudine affecti requiescimus et annum transactum consideramus.

Unâ gavisi sumus recordantes ante viginti annos decidisse murum Berolinensem. «Nos sumus populus !» Hac autem voce illo tempore editâ usque nunc omnis nostrum monetur. Nam democratia non fit nisi a nobis omnibus. Nos omnes autem aliquid praestare possumus pro re publicâ nostrâ.

Aliquot miliones civium hoc monitum observant. Qui opem ferunt hominibus propinquis et concivibus. In coetibus et communitatibus ecclesiasticis, in partibus politicis, in gregibus civium initiativis, in vicinis adiuvandis. Hôc quoque anno talia semper semperque experiebar. Hac adiuvandi promptitudine fit, ut patria nostra concordetur et mente ditescat. De hac re gaudeo.

Tamen hôc anno etiam accepimus homines quosdam tutelâ caruisse. Cursu enim amuciano in oppido Winnenden facto, cum cognosceremus salutem atque integritatem nostram nequaquam posse satisdari, quaestiones sunt exortae, quibus omnis nostrum perturbatur. Quindecim puellae puerique interfecti sunt manu pueri, qui item vitam amisit. Nos quaerimus: Quomodo istud fieri potuit? Necnon aegritudine pungimur verentes, ne a nobis uno cum alio conviventibus praetermissa sit res maioris momenti.

Deinde mense Septembri terrore percussi sumus. In statione ferriviae urbicae Monacensis quidam vir fuit vigilans, animosus, subvenit pueris inopibus. At eidem ipsi nulla spes salutis relicta est.

Hôc anno accepimus facinora facta esse tam immania, ut vix comprehendi possint cogitatione nostrâ. Quibus facti sumus consilii expertes. Tamen iisdem etiam aliquatenus monemur. Monemur enim, ut de nobis ipsis deliberemus et de modo, quo convivimus. Num nos unus alterum satis attente respicimus?

Tum in mentem mihi veniunt etiam militissae militesque nostri in Afganistaniâ officio fungentes. Nosne intellegimus, quantum valeat illorum officium? Vota mea bona velim valeant illis necnon conterraneis, qui a patriâ remotissimi officio astynomiae et organisationum adiutricum fungentes operam dant illi terrae stabiliendae et pacifice excolendae. Illis omnibus medullitus vota offero natalicia.

Observanter vivere, id est etiam, operam dare ordini iusto efficiendo, et apud nos et ubique terrarum. In hac re multa restant facienda. Modo accepimus mundum immoderatione lucripetarum et custodum publicorum negligentiâ in summum discrimen adductum esse. Homines oeconomiae pecuniariae dediti oportet sint honestiores melioribusque legibus obnoxii. Oportet iidem intellegant necesse esse, ut pecunia serviat hominibus, ne homines serviant pecuniae.

Postulo, ut homines, quibus ratio huius rei reddenda est, recedant in se ipsos facta sua considerantes. Haud aliter ac hoc postulo a me ipso nobisque omnibus. Nos vivimus in mundo, quem ipsi excolere nobis licet. Hoc est quodammodo donum nobis datum. At hôc dono etiam obligamur, ut defectibus mundi nostri cognitis medeamur.

Stupentes auscultamus specillo Americanae societatis astronauticae in planetâ marte inventam esse aquam – at dedidicimus stupere de aquâ, quae apud nos ex epitonio scilicet effluat, cum alibi hominibus diem de die per multa chiliometra pedibus eundum est, ut accipiant aquam potabilem.

Si volumus terram nostram – nec habemus aliam – cras quoque fore patriam hospitalem, necesse est nos fundamenta vitae naturalia tractare diligentius. Id est vivere animo magis conscio. Ut modus noster vivendi fiat melior meliusque concordetur cum rerum naturâ.

Oportet ideis et ratione et ope ferendâ inveniamus viam, qua feramur ad bonam vitam futuram. Utinam nobis ipsis confidamus! Oportet rei publicae naviter prospiciamus ultra spatium temporis hodiernum. Oportet nos homines ubique unum alterius dignitatem agnoscere atque respicere.

His rebus fit confidentia. Ad quam assequendam omnis nostrum potest conferre. Vobis omnibus exopto laetum Natale Domini et faustum Annum ineuntem."

HANC ORATIONEM AB HORSTIO KÖHLER PRAESIDE GERMANIAE FOEDERALI IN ANNI MMIX NATALE DOMINI HABITAM D.24 M. DEC. LATINE REDDIDIT NICOLAUS GROSS.

Scripsit Nicolaus Gross


.I

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: