Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERIEGETICA
Indianie Piraha (

PIRAHA, UNA PAUCISSIMARUM GENTIUM IN ORBE TERRARUM

Inter bestias et daemones Amazoniae

Seipsos nuncupant hi'aiti'ihi, id est 'recti', omnes alios enim 'curvos' putant, mundo tamen noti sunt nomine incertae etymologiae: Piraha. Quae gens 200-360 tantum hominum inhabitant inviissima loca silvae Amazonicae ad ripam fluminis Maici. Usque hodie vescuntur tantum animalibus herbisque a se captis inventisve in silva.

Religio Piraharum animistica est - credunt silvam aliasque plagas mundi plenas esse daemonum, quos dicunt xigagai, id est 'creaturae sine sanguine'. Omnino autem non credunt - ita saltem asseverant anthropologi Brasilienses - deos esse, mundi scilicet creatores. Non habent ullas fabulas mythologicas at credunt mundum semper extasse.

Multis rebus ad Pirahas spectantibus vero delectantur anthropologi philologique, nam mores illorum omnino alii sunt consuetudinibus ceterarum nationum. Ita exempli gratia haec gens non servet memoriam temporis, quod fuerat antequam nati sint maximi aetate homines hodie viventes. Artem colere omnino nesciunt neque artificia ipsi faciunt, praeter amuleta nonnulla ad daemones expellendos. Mares possunt inter se tam bene lingua quam sibilationibus communicare, quae sibilatio est iis solus modus communicandi tempore venationis.

Pirahae interdum sua sponte diu ieiunant, ut corpora eorum fiant tigisai, id est duriora. Rarissime etiam dormiunt tempore noctis at malunt brevissimis (a quindecim minutis usque duas horas) meridiationibus variis diei temporibus uti.

Lingua Piraharum nesciat numeros - eorum loco utuntur notionibus 'plus' aut 'minus' (alicuius rei) - neque cernat nomina colorum (utuntur autem comparationibus, ut 'quasi cruor').

Re vera paucissima scimus de hac gente, cui extinctio adhuc imminet, licet magistratus Brasiliani proximis praeteritis annis eo studeant, ut vita cultusque eorum servetur.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: