Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 26 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
<h1>Et ascendit in caelum</h1>

Et ascendit in caelum

“Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus. Et  videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.  Et accedens Iesus locutus est eis,  dicens: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: euntes ergo docete omnes gentes:  baptizantes eos in nomine Patris,  et Filii,  et Spiritus Sancti:  docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus,  usque ad consummationem saeculi" (Mt 28, 16-20).

Quoniam Iesus in caelum  ascendit, dicere possumus unum e nobis apud Deum esse. Christum enim non solum  verum Deum sed etiam verum hominem confitemur. Iesus autem in hoc orbe terrarum  iam non est visibilis, sicut discipuli eum viderunt,  sed praesens  est in Ecclesia, quae initium capit in die Ascensionis et  usque ad ultimum diem permanebit, secundum Christi promissionem. Tamen, ut Ecclesia sit perfecta, opus est Spiritus Sancti adventu.

De caelo deque caelesti Spe alloqui, putabatur quondam abalienatio. Sed caelum  desiderare  nec  non vitam aeternam propositum est multorum fundamentale.  Iesus non ascendit ex terra  ut mundi oblivisceretur; immo:  Spiritum Sanctum promisit quo fortiores discipuli essent in Evangelio nuntiando  (Cfr.  Act 1, 8).

In communitate, ubi  Eucharistia celebratur,  Resuscitati praesentiam per fidem sentimus;  et post  actam missam,  Domini praesentiam videmus, v.g. in proximo, praesertim si egenus est, si esurit, si aegrotat.  Olim audire poterimus ea verba ab Hominis Filio dictura in postremo iudicio:  “Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis” (Mt 25, 40).

In hoc Ascensionis  festo Ecclesia  celebrat quoque  Diem Mundialem Communicationum.  Non est locus in rebus humanis, praesertim quod mundializationem habemus,  in quo instrumenta communicationis non  facta sint pars essentialis in necessitudinibus inter personas, in mutationibus socialibus,  oeconomicis, politicis, religiosis. Cavendum est ne instrumenta communicationis socialis fiant velut megaphonum materialismi oeconomici et relativismi moralis, quae sunt verae nostri temporis plagae (cfr. Benedicto XVI: Mensaje para la XLII Jornada Mundial de las Comunicaciones Sociales, 2008).

Prudenter igitur his instrumentis utamur, recta doctrina et vigilantia nisi, sub Spiritus Sancti illuminatione.  Oremus pro iis,  qui in instrumenta communicationis  socialis  incumbunt, et maxime pro iis, qui authentica principia humana et Christiana continenter  promovent.

 

Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, in die festo Ascensionis habita convertens

 

Scripsit Paulus Kangiser - 02/06/2014



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: