Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 18 mensis Junii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
De Sanctissima Trinitate

De Sanctissima Trinitate

Nostris diebus videtur valde vigere atheismus vel etiam agnosticismus, ubi Deus a populorum et personarum consiliis amovetur; at nobismet quis est Deus? Estne rerum creator supremus, quem timere debeamus? An est Pater sive Frater misericors, qui velit cuique nostrum vitam plenam donare? Verene credimus in talem Deum, quamvis eum intellegere minime possimus? “Deum nemo vidit unquam: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, Ipse enarravit” (Io 1, 18).

Deus non statim sed paulatim hominibus se praebuit. Iesus primum de Deo Patre locutus est; Is nobis Iesum misit; deinde Iesus de se ipso ut Filio ex Patre et Patri aequali locutus est; deinde Spiritum Sanctum saepe promisit, qui post resurrectionem in discipulos venturus erat; denique Trinitatias mysterium proposuit: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi” (Mt 28, 18-20).

Cum Fidei Symbolum in missa dominicali recitamus, fidem nostro baptismo confirmamus; a baptismo familiae divinae participes sumus; Pater in novam vitam nos genuit, Filius a morte aeterna nos servavit; Spiritus Sanctus vitam divinam nobiscum communicat; Ipse est enim “dulcis hospes animae”. Conciliun Vaticanum II ex Sancti Cypriani formula proclamavit: “Sic apparet universa Ecclesia sicuti ‘de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata’ ” (LG, 4). Populo Sanctissima Trinitas laudanda et veneranda est.

Optima Sanctissimae Trinitatis laudatio et veneratio est: impense nostrun baptismum vivere, sentire nos sicut filios amari, nosmetipsos ut Dei filios amare, alios quoque ut Dei filios amare.

Compendium excerptum ex Patris Iosephi Ioannis Del Col, SDB, homilia Hispane exarata aque die dominico XXXI mensis Maii habita in festo Sanctissimae Trinitatis.

Scripsit Iosephus I. Del Col/Paulus Kangiser - 07/06/2015





BREVES Praeses Italicus Conte et Francogallus Macron constituerunt ut in Africa loca apta agnoscendis migrantibus petentibus asylum instruerentur et de foederis Dublini emendatione consenserunt.
Navis Aquarius migrantibus onusta repulsa a novo Administro Italico negotiis internis praeposito Matthaeo Salvini ad Hispaniam pergit.
Investigatio mortuorum post eruptionem Montis Ignivomi Guatemalensis intermissa est cum periculum esset ne nova saxa liquefacta e cavo expellerentur. XCIX inventi sunt, CXCVII dilapsi.
Post flagitium corruptionis virorum Factionis Popularis, rogatio Factionis Socialistae de diffidentia adversum Marianum Rajoy a legatis probata est; princeps Socialista Petrus Sanchez ante regem ut novus Minister Primarius iuravit.
Hodie, post tres fere menses a suffragiis habitis Minister Primarius Italus Joseph Conte et XVIII administri in legem iuraverunt. Res laboriosa exstitit sed tandem factio Quinque Stellarum et Foedus inter se convenerunt ut rem publicam gubernarent, mutato administro oeconomiae, favente Praeside Sergio Mattarella.


IN ORBE
SOCIALIA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: