Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
Si Deus est, unde malum? Multi se interrogant de mali praesentia in mundo, alii, huic innixi, confutare conentur existentiam Dei, alii contra maioribus viribus Deum precantur.  Quo melius explanare possim, utar notionibus philosophis propriis, at sat facile erit intellectu. In primis dicendum est malum in mundo secundum entis veritatem non extare, nam non fieri potest ut admittamus Deum, optimum omnium, malum creasse nec malum supremo superius esse, ut Augustinus monet. Unde ergo malum? Malum nihil aliud est nisi boni privatio. Cum malum commitit, homo quidem libertate donata praeditus bonum minus eligit quod scilicet privatio corruptioque boni est et illi prae peccato originali contingit ut nequeat agnoscere lucide summum Bonum, cum natura deficienti sit. Hoc peccatum, a progenie in progenies propagatur. Itaque, quamvis cum Freud assentiri saepe haesitem, admittere cogor hoc quod infans, modo natus, natura atque ingenio malo pravoque, mostrans nimium studium suimet ipsius quod videlicet augebitur, cum adoleverit. Attende animum ad illos pueros nimio amore parentum curruptos et, ut ita dicam, non ad veram vitam condocefactos, nunc adulti quales sunt? Quid significat ad virtutem educare? Educatio nullo modo ponit se contra naturam hominum, immo vero auxilium praebet ut virtutes colantur et magnificentur mirum in modum, quae aliter nequaquam florerent atque emergerent. Ad virtutem instruere sibi vult educare requisitis et aliorum necessitatibus, quia, ut bene et probe scis, extat vinculum quoddam inter nos homines natura eadem deficienti prorsus natum. Quod honorare et tueri appellatur humanitas. Educatio vel paideia igitur, de qua supra diximus, per magistrum vel praesertim doloris morbique experientias disci potest. Quae cum ita sint, homo malum committit, quoniam ob peccatum originale natura malus est, sed emendari potest, immo debet, per paideiam quae una ad virtutem et bonum informare quit.

Scripsit Thomas Pedemontanus - 30/06/2017





BREVES Praeses Rei Publicae Zimbabwe Robert Mugabe adsensit ut magistratu abiret, a suis partibus coactus, cum vellet uxorem novam praesidem creare. Nunc domi detinetur a militibus, populi et factionis consensu.
Vicarius Ministri Primari Libyci Ahmed Omar Mitig publice declaravit investigationem fore de mercatura migrantium qui venum darentur, ut trames televisificus Cnn in relatione vulgavit.
Belgium. Ipse Minister Catalunensis Puidgemont nova de secessione percontavit: “Liberatio ab Hispania non via obstricta est. Novas negotiationes cupimus.”
Nova de terrae motu superioris diei: CDXLV hominum a terrarum discussione interfecti sunt. Magis quam VII milium hominum vulnerati sunt. Centrum superficiale iactationum in Natione Kurdistan repertum est.
Britannia. Ministra Primaria Theresa May hodie secedendi gratia Nationem suam ab Europa diem constitutam nominavit: die III ante Kalendas Apriles anno MMXIX. Tempore ex illo Brixitus opplebitur.


IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: