Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 13 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
SPIEGEL ONLINE - 19

TURCIENSES EDITORES BIBLIAE CHRISTIANAE INTERFECTI

Homines territos esse „sceleribus vinculi porcarii"

Scripsit Ferda Ataman, Latinê reddidit Nicolaus Groß

Homines iugulati, vincti tamquam bestiae mactandae: Turci diurnarii territi hodie referunt de editorum bibliae Christianae interfectione. Nonnullis e sententiis a diurnariis recitatis patet interfectores voluisse servare religionem patriamque.

Berolino ex urbe - "CONTINUARI SERIEM FORMIDULOSAM". Hic titulus litteris capitalibus scriptus hodie praescriptus est actis diurnis „Milliyet" sinistro-conservativis. Auctor sollicitus hôc titulo monet aliorum scelerum violentorum in Turciâ factorum. In verbis supra scriptis leguntur haec: „Primo scelus Santoronianum, deinde attemptatio Dinkiana, nunc Malatyanum facinus formidulosum". Diurnarii sollicitantur de hesterni diei effectibus. In symbolâ ipsius „Milliyet" marginibus circumdatâ legitur: „Turcia denuo innotescit scelere". Interfecti erant unus Germanus et duo Turci cooperatores domûs editoriae Zirveanae, qua publicantur bibliae Christianae.

Etiam diurnarii ipsius „Hürriyet" nationali-conservativi praecipuê sollicitantur de terrae Turcicae reputatione. „Hürriyet: "Cum reputatio Turciae internationalis Santorone sacerdote in urbe Trabzon et diurnario Hrant Dink in urbe Istanbul interfectis iam afflicta erat, heri denuo vehementer deminuta est nuntio violentiae Malatyaensi".

Turcos Christianos, homines eruditos opprimi et interfici

 


Hrant Dink diurnarius Armeniaco-Turcicus: Qui m.Ian. a.2007 in urbe Istanbul in viâ apertâ sclopetando interfectus erat a nationalistâ 17 annos nato


Lacus sanguinis in loco homicidii: Dink foverat Turcorum Armeniosque inter se reconciliandos


Lugêri de Dink diurnario interfecto: Post homicidium in Turciâ complura decem milia hominum verbis quae sunt „Nos omnes sumus Armenii" in viis manifestaverunt, quid sentirent.


Vir qui putatur interfecisse Dinkium: Ogün Samast confessus est se necasse diurnarium, sed nondum est damnatus.

 


Orhan Pamuk auctor praemio Nobeliano honoratus: Quem persequuntur nationalistae instigatores – anno 2005 exeunte paene factum est, ut interficeretur a nationalistis furentibus, qui eundem adorti erant mediâ in viâ. Idem auctor in Germaniam iter facturus a consilio itineris faciendi destitit propter novas minas homicidiales.

 


Andreas Santoro sacerdos catholicus: Idem mense Februario anni proximi praeteriti in urbe Trabzon ad Mare Nigrum sitâ preces faciens a tergo oppressus sclopeto necatus est. Homicidae clamaverunt: "Allah est magnus!"

 


Turci astyphylaces gerunt sacerdotis Italiani corpus mortuum.

 


Pater Petrus (Pierre) Brunissen: Qui in Samsun urbe Turciae australis graviter vulneratus est.

 


Elif Shafak auctrix Turca: Quae causam dixit propter „nationis Turcicae laesionem". Eidem mulieri dicebantur minae homicidiales, Elifa causam dicens urgebatur a nationalistis.

Cum verbis quae sunt "Denuo ista socordia" diurnarii ipsius „Hürriyet" hodie tractant thema Malatyanum. Quibus verbis iidem alludunt ad minas antea in Christianam domum editoriam Zirveanam dictas, quibus – sicut in casu illius diurnarii Hrant Dink saepius minas passi – nequaquam erat effectum, ut cautiones adhiberentur.

Diurnarii ipsius „Hürriyet" referunt domum editoriam Zirveanam iam a.2005, cum nomine fuisset „Kayra", in variis actis diurnis accusatam esse missionis religiosae. Deinde propter minas dictas nomen suum mutasse in „Zirve" (i.e. culmen). Hamza Özant, dispensator praecipuus domûs editoriae Zirveanae, in „Hürriyet": „Tempore novissimo" inquit, „cooperatores Malatyenses iterum iterumque dicebant sibi minas dici". At Hamzam Özant nescire, quis cooperatoribus minatus esset et quibus de causis.

Turci mediatores e die hesterno referunt de „scelere vinculi porcarii" ("domuz bagi"), quia homines sunt iugulati hominumque pedes manûsque tamquam bestiarum mactandarum erant vinctae. Haec indicia homicidii astynomis populoque Turcico nota causae sunt, cur Turci suspicentur scelus perpetratum esse ab islamistis.

Mediatrorum relationes una alteri sunt contrariae: "Hürriyet"-Online heri recitavit nuntium astynomorum, quo „primis perquisitionibus nullum inventum esse indicium violentiae tromocraticae aut sceleris organisati". Hodie autem e contrario in actis diurnis (etiam in „Hürriyet") astynomi leguntur perquirere computatra domûs editoriae necnon putare fortasse exstare conexum inter hos interfectores et illos sacerdotis Santoronis m.Febr. a.2006 interfecti.

In "Hürriyet" quattuor ex illis viris die Mercurii arrestatis leguntur declarasse se egisse „pro patriâ et fide". „Hürriyet" recitat verba horum virorum suspiciosorum: „Nos haec non fecimus pro nobis ipsis, sed pro religione nostrâ". Oppressione factâ „moneri adversarios religionis nostrae. ANADOLU agentura nuntiorum refert omnem e quattuor viris secum attulisse epistulam, in qua scripserint se esse „fratres" mortem obituros. Mediatrales nuntiaverunt agi de alumnis academicis, qui habitarent in aedificio cuiusdam operis fundati islamiani. Hodie arrestati sunt quinque viri suspiciosi alii.

Secundum "Hürriyet Internet" astynomi invenerunt virum illum violatum nomine Emre Günaydin, qui facinore perpetrato ex fenestrâ saluisset, ducem esse attemptatorum crudelium. Quattuor viros in aede editoriâ ab astyphylacibus comprehensos, qui eiusdem sodales esse putarentur, esse studentes, quorum aetas esset inter annos 19 et 20. Viri primo putati erant esse veri fratres, sed habent varia nomina gentilicia. Tamen omnes eorum secum attulerant aequalem epistulam valedictoriam.

Etiam Turci politici primis verbis patefecerunt se esse territos. Erdogan praeses minister secundum relationes mediatrorum Malatyenses declaravit rem factam esse „primo terribile facinus formidulosum", sed deinde modo, quo factum esset istud homicidium, et quod Germanus esset interfectus, dimensiones huius rei dilatari". Abdullah Gül minister rerum externarum dixit istac oppressione reputationem Turciae extraneam esse afflictam. Qua infestatas esse pacem tolerantiaeque traditionem terraeque stabilitatem.

Istanbul in urbe heri vespere 150 (centum quinquaginta) homines in Plateâ Taksimianâ manifestaverunt magnis titulis, qui fuerunt: "NOS OMNES SUMUS CHRISTIANI" et "MANIBUS CONIUNCTIS FASCISMO RESISTIMUS". Ihsan Özbek, praeses unionis Turciensium ecclesiarum evangelicarum in „Hürriyet" dixit haec: "Turcia est nostra patria; quam non relinquemus". Idem vir est pastor animarum Ancyrensis eodemque munere etiam spectat ad Christianorum communitatem Malatyanam, cuius particeps fuit Necati Aydin vir interfectus. "Usque nunc nos minas semper patienter passi sumus. At nunc volumus rem publicam tandem remediis esse usuram."

Hanc relationem d.19.m.Apr.a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross - 24/04/2007



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: