Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 3 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XVIII)

XVIII. Dicebat autem ad illos collationem – ex qua oportet semper orare et non deficere –,

2 dicens: ‘Iudex quidam erat in quadam ciuitate, qui Deum non timebat nec hominem reuerebatur.

3 Vidua autem erat in ciuitate illa et ueniebat ad eum dicens: ‹Vindica me ab aduersario meo›.

4 Nolebat per multum tempus, sed postea dixit intra se: ‹Etsi Deum non timeo nec hominem reuereor,

5 tamen quia molesta est mihi haec uidua, uindicabo illam, ne usque in finem ueniens suggillet me›’.

6 Dixit autem Dominus: ‘Audite, quid dicat iniquus iudex.

7 Deus autem nonne faciet uindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et num morabitur erga illos?

8 Dico uobis: Cito faciet uindictam eorum. Verumtamen Filius hominis, cum uenerit, putas, inueniet fidem in terra?’.

9 Dixit autem etiam ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, hanc collationem:

10 ‘Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter portitor.

11 Pharisaeus, cum stetisset, haec apud se precabatur: ‹Deus, gratias ago tibi, quod non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri, uelut etiam hic portitor.

12 Ieiuno bis in sabbati circulo, decimas do omnium, quae acquisiui›.

13 Portitor autem a longe stans nolebat ne oculos quidem ad caelum leuare, sed percutiebat pectus suum dicens: ‹Deus, propitius esto mihi peccatori›.

14 Dico uobis: Descendit hic iustificatus in domum suam respectu illius: quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur’.

15 Afferebant autem ad illum etiam infantes, ut eos tangeret. Quod cum uidissent discipuli, increpabant illos.

16 Iesus tamen aduocauit illos dicens: ‘Sinite pueros uenire ad me et nolite uetare eos. Talium enim est regnum Dei.

17 Amen dico uobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud’.

18 Interrogauit eum quidam princeps dicens: ‘Magister bone, qua re facta uitam aeternam possidebo?’.

19 Dixit autem ei Iesus: ‘Cur me dicis bonum? Nemo [est] bonus nisi solus Deus.

20 Mandata nouisti: Ne adulteraueris, ne occideris, ne furtum feceris, ne falso testatus sis, honorato patrem tuum et matrem’.

21 Qui dixit: ‘Haec omnia custodiui a iuuentute’.

22 Quo audito, Iesus dixit ei: ‘Adhuc unum tibi deest: omnia, quae habes, uende et da pauperibus, et habebis aerarium in caelo: et ueni, sequere me’.

23 Qui cum audiuisset haec, contristatus est, quia diues erat ualde.

24 Iesus autem, cum uidisset eum contristatum esse, dixit: ‘Quam difficile [est] ei, qui pecunias habent, intrant in regnum Dei.

25 Facilius est enim camelum per foramen acûs intrare, quam diuitem intrare in regnum Dei’.

26 Dixerunt ei, qui audiebant: ‘Et quis potest saluari?’.

27 Qui dixit: ‘Quae impossibilia sunt apud homines, ea possibilia sunt apud Deum’.

28 Dixit autem Petrus: ‘Ecce nos dimisimus propria et secuti sumus te’.

29 Qui dixit eis: ‘Amen dico uobis: Nemo est, qui reliquerit domum uel uxorem uel fratres uel parentes uel filios propter regnum Dei,

30 et non recipiat multo plura hoc tempore, et in saeculo uenturo uitam aeternam’.

31 Assumpsit autem Duodecim et dixit eis: ‘Ecce ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per uates de Filio hominis.

32 Tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur;

33 et postquam flagellauerint, occident eum, et die tertio resurget’.

34 Illi nihil horum intellexerunt; et erat uerbum istud absconditum ab eis, neque intellegebant ea, quae dicebantur.

35 Cum autem appropinquaret Ierichoni, factum est, ut caecus quidam sederet ad uiam mendicans.

36 Cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat, quid esset hoc.

37 Dixerunt autem ei: ‘Iesus Nazarenus transit’.

38 Clamauit dicens: ‘Iesu, fili Dauidis, miserere mei!’.

39 Ei, qui praeibant, increpabant illum, ut taceret, sed ille multo magis clamabat: ‘Fili Dauid, miserere mei!’.

40 Iesus autem cum stetisset, iussit illum adduci ad se. Cum appropinquasset, interrogauit eum:

41 ‘Quid uis faciam tibi?’. Qui dixit: ‘Domine, ut uideam’.

42 Iesus dixit ei: ‘Respice! Fides tua saluauit te’.

43 Confestim uidit et sequebatur eum magnificans Deum; et omnis populus, cum uidisset, dedit laudem Deo.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 25/12/2019



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: