Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 3 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XV)

XV. Erant autem appropinquantes illi omnes portitores et peccatores, ut audirent eum.

2 Murmurabant pharisaei et scribae dicentes: ‘Hic peccatores recipit et manducat cum eis’.

3 Dixit ad illos hanc collationem dicens:

4 ‘Quis ex uobis homo, qui habet centum oues et, si perdiderit unam ex eis, non dimittit undecentum in deserto et uadit ad eam, quae perierat, donec inueniat eam?

5 Cum inuenerit eam, imponit in humeros suos gaudens

6 et cum uenerit domum, conuocat amicos et uicinos, dicens eis: ‹Congratulamini mihi, quod inueni ouem meam, quae perierat›.

7 Dico uobis: Ita [maius] gaudium erit in caelo super uno peccatore se conuertente quam super undecentum iustis, qui non indigent conuersione.

8 Vel quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit unam drachmam, non accendit lucernam et euerrit domum et quaerit diligenter, donec inueniat?

9 Cum inuenerit, conuocat amicas et uicinas dicens: ‹Congratulamini mihi, quod inueni drachmam, quam perdideram›.

10 Ita dico uobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore se conuertente’.

11 Dixit autem: ‘Homo quidam habebat duos filios.

12 Dixit adulescentior ex eis patri: ‹Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit’. Diuisit illis substantiam.

13 Post non multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipauit substantiam suam uiuens dissolute.

14 Cum autem omnia dispendisset, facta est fames ualida in regione illa, et ille egere coepit.

15 Profectus adhaesit uni ciuium regionis illius, et [is] misit eum in campos suos, ut pasceret porcos.

16 Cupiebat saturari e siliquis, quas porci edebant, et nemo ei dabat.

17 In se autem reuersus dixit: ‹Quam multi mercenarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo.

18 Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccaui in caelum et coram te

19 et iam non sum dignus, qui uocer filius tuus; fac me sicut unum e mercenariis tuis›.

20 Surrexit et uenit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, uidit eum pater eius et misericordia motus est et, cum accurrisset, cecidit super collum eius et osculatus est eum.

21 Dixitque ei filius: ‹Pater, peccaui in caelum et coram te; iam non sum dignus, qui uocer filius tuus›.

22 Dixit autem pater ad seruos suos: ‹Cito proferte uestem primam et induite eum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes

23 et adducite uitulum saginatum, occidite; et manducemus et epulemur,

24 quia hic filius meus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est›. Coeperunt epulari.

25 Erat autem filius eius senior in agro et, cum ueniret et appropinquaret domui, audiuit concentum et saltationes

26 et uocauit unum e seruis et interrogauit, quae essent haec.

27 Qui dixit ei: ‹Frater tuus uenit, et occidit pater tuus uitulum saginatum, quia saluum receperat eum›.

28 Indignatus est tamen [ille] et nolebat intrare. Qua re pater eius egressus rogabat eum.

29 Qui respondens dixit patri suo: ‹Ecce tot annos seruio tibi neque umquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut epularer cum amicis meis;

30 sed postquam filius tuus hic, qui deuorauerat substantiam tuam cum meretricibus, uenit, occidisti ei uitulum saginatum›.

31 Qui dixit ei: ‹Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt;

32 epulari autem et gaudere oportebat, quia hic frater tuus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est›’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 23/09/2019



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: