Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA
UNTOT

Puellam imbecilla mente natam hormonis prohiberi, ne adolescat
C. f. Disticha audibilia


Parentes puellae imbecilla mente natae decreverunt filiam suam hormonis et sectionibus chirurgicis curandam esse, ut per totam vitam puella maneret. Causa animos Americanorum vehementer excitat – et docet nihil temere iudicandum esse.

Ashley non nisi sex annos nata erat, cum parentes decernerent se nolle eam amplius crescere. Medici puellae magnas copias oestrogeni iniecerunt. Hoc hormone muliebri ossa desierunt crescere, et Ashley celerrime adolescentiam percucurrit. Ubera et uterum medici exciderunt. Curam singularem, quam filia subit, parentes appellant „curam Ashleyanam" („Ashley treatment").

Quae usque ad hanc hiemem non nisi in periodico medico "Archives of Pediatrics and Adolescent Medicine" descripta medicis tantummodo nota erat; ineunte autem anni parentes puellae rem per interrete patefecerunt, unde et praenomen puellae innotuit. Parentes pagina domestica sua explicant, quare sibi persuasum sit filiae suae optimum fore totam vitam corpus puellare habere. Cum enim primum res per acta diurna innotuit , quidam eos graviter reprehenderant: dixerant eos „deos esse velle", „commoditati suae consuluisse", quin etiam „eugeniam" adhibuisse.

Ashley ab initio vitae et corpore et mente debilissima est. „Novem annos nata neque caput tollere neque in lecto se vertere neque crepundia manu tenere neque sola sedere potest, ne quid dicamus de ambulando vel loquendo", parentes scribunt. Sentit, quid prope eam fiat, sed medici non putant spem esse, ut mens eius aliquando invalescat.

Ineunte anno MMIV parentes puellae tunc sex annos et septem menses natae medicos universitatis Seattlensis consuluerunt, quia iam totum annum in partibus pudendis eius crines crescebant et tres menses etiam ubera tumescebant. Imprimis autem parentes proceritate filiae sollicitabantur. Prioribus sex mensibus enim Ashley multo celerius creverat quam alii liberi. Itaque parentes timebant se eam iam non satis bene curare posse, si quando nimis magna et nimis gravis fieret. Curatur enim domi a duabus aviis et parentibus, qui et duos alios liberos (validos) habent.

„Non poteramus invenire, qui eam satis bene et bono pretio curaret", parentes in pagina domestica scribunt. Medici hormonorum peritissimi Daniel Gunther et Douglas Diekema, qui causam mense Octobri anni prioris in periodico medico descripserunt, referunt parentes voluisse filiam amatissimam domi manere posse. Hoc argumento maxime nituntur.

A mense Maio anni MMIV, consilio ethico valetudinarii universitatis Seattlensis permittente, medici puellae duos annos et dimidium magnas copias oestrogeni dabant, ne ultra modum puellae cresceret. Nolebant eam fieri longiorem quam 1,30 metra vel graviorem quam 34 chiliogrammata.

Antequam autem oestrogenum accepit, uterus excisus est, ne cancro cervicali affligeretur, quod oestrogeno adhibito facile fieri potest. Etiam ubera nascentia excisa sunt, ne cancro affligerentur vel nimio pondere puellae molesta essent ; multae enim cognatae ubera permagna habebant.

Theodericus (Dirk) Schnabel, medicus endocrinologiae liberorum valetudinarii Berolinensis „Charité" („Caritas"), excisiones graviter vituperat: „Damna illa insanabilia neque iusta neque valetudini necessaria sunt. Non intellego, quomodo collegae hoc facere potuerint. In Germania talia numquam permitti possunt." Putat puellam non proceram futuram fuisse, et si nullum oestrogenum accepisset:

„Puella enim, quae sexennis iam adolescere incipit, iam nimis multum oestrogenum habet; quod efficiet, ut ante tempus solitum crescere desinat." Suadet, ut potius aliis hormonis adolescentia impediatur; hoc enim multo minus periculosum esse censet quam etiam plus oestrogeni dare.

Seattlenses autem medici „curam Ashleyanam" coeperunt et autumno anni MMVI perfecerunt. Affirmant eam bene evenisse nec quicquam nocuisse.

Parentes dicunt se tantummodo amore filiae commotos id consilium cepisse. Negant se commoditati suae consuluisse, sed filiam imprimis hac de causa parvam manere volunt, ut facilius curetur: Volunt eam etiam futuro tempore tollere, amplecti, portare posse. Solent eam in curru geminis infantibus apto ponere, qui pondus eius mox non iam ferret, si magis cresceret.

Mense Novembri acta diurna interretialia Americana MSNBC rem rettulerunt et forum electronicum adiunxerunt, in quo etiam nunc vehementer disputatur. Plurimi disputantium scripserunt se consilium parentium intellegere vel etiam probare; nonnulli autem vehementer vituperaverunt. „Terribile", scripsit quidam, „puto parentes voluisse „angelum pulvinarium" – ita filiam semper in pulvino iacentem appellare solent – in pulvinum mutare." Alius ait: „Si parentes eam vere tantopere amarent, permisissent ei talem esse, qualis est, non qualem eam volebant." Quidam etiam „eugeniam" dixerunt, cum puella nunc non iam posset mulier fertilis fieri.

„Non decrevimus filiam nostram curandam esse, ut sterilis fieret, sed ut parva maneret", parentes affirmant. Dicunt se velle eam ita curare posse, ut menti eius aptum est: „"Ashley desiderat eadem, quae infantes desiderant – etiam desiderat cum suis esse posse. Voces propinquorum animum eius placant."

Scribunt solos parentes liberorum debilium talia vere intellegere posse. Tamen „cura Ashleyana" etiam ab hominibus reprehenditur, qui dicunt se cognatos debiles curare. „O deus meus!", scripsit mulier quaedam. Narravit se ipam esse matrem pueri quinquennis mente infantis praediti, sed numquam de tali re deliberaturam esse; medicos puellam curantes velle deos esse. Multi monuerunt curam illam parum naturalem esse; quod parentes puellae „maxime ridiculum" esse scripserunt, cum tota medicina naturam mutaret. Prioribus duobus mensibus in tota re publica de sorte eorum difficili disputabatur, quod non omnino aequo animo tulisse videntur: Scribunt enim se „mirari reprehensiones tam multas et tam graves esse."

Scripsit Caecilia Koch - 05/02/2007 23h31



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: