Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 19 mensis Junii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

DISTICHA CAECILIANA
A Caecilia Koch Monasteriensi composita

Disticha Ianuaria MMVII

De puella Americana hormonis curata, ne adolesceret (cf

De puella Americana hormonis curata, ne adolesceret (cf. Socialia)

Viculus est quidam, quo vivit parva puella
felix atque hilaris valde et amata suis.
Diligit illa patrem, matrem, fratrem atque sororem;
ludere sed cum illis, candide lector, eam
si credes, „Utinam!" respondebunt genitores.
Non umquam compos filia mentis erat.
Annum iam sextum degens nil, forte trimestris
infans quod nequeat, illa puella potest.
In pulvino immota cubat; si vocibus illam
blandis appellas, laeta hilarisque ridet,
verba sed ut capiat, spes nulla. Crepundia parva
porrige: non manibus retinet illa: cadunt
in terram. Vitam sed agit laetam atque beatam:
Cum sentit matrem sive venire patrem,
fratrem sive sororem, infantis more puella
gaudet, laetatur; carmina si exhibeas
auscultanda, manus iactat laeta atque renidet;
si ludunt alii, spectat eos avide.
Iamiam crescere se non sentit parva puella,
crescit sed rapide, ubera iamque fiunt,
quasi esset plenis iam virgo nubilis annis,
iam matura viro
; iamque pater metuit
et mater: „Quid, si portari filia nostra
mox non iam poterit? Forsan in perpetuum
sola in conclavi atque cubili affixa iacebit,
cum tantum cupiat semper adesse suos?
O miseram!" Miseris medicus sed denique suadet:
„Efficere id possum, ut crescere desinat, et
semper sit brevis atque levis." Gaudentque parentes
atque suae gnatae mox medicamina dant,
totam ut per vitam servetur parva puella.
Exhorrent multi: „Sic mutilare nefas
est hominem! Crudeles sunt medici atque parentes,
qui gnatae miserae non adolescere iam
permittunt! Naturam sic pervertere possunt?
Ne medici credant esse deos homines!"
Respondent alii: „Non umquam mente adolescet;
infans semper erit. Quid noceat, maneat
parvum si corpus? Non sentiet illa. Putatis
naturam eversam? Non medicina omnis
mutat naturam? Vitrorum si arte iuvabis
forte hebetes oculos, dentibus et putribus
sive aderit medicus, natura inflectitur usque."
Quod tibi iudicium, candide lector, erit?


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: