Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 14 mensis Novembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
Iohannae Aurelianensis cos falsatum

FALSATIO HISTORICA

Reliquias Iohannae Arcuanae adscriptas reverâ spectare ad mumiam Aegyptiam

Nuper demonstratum est reliquias mortales Iohannae Arcuanae heroinae Francogalliae nationalis falsatas esse more audacissimo. Francogalli investigatores invenerunt costam, quae simulata esset spectare ad Iohannam, reverâ fuisse partem mumiae Aegyptiae. Hac falsatione videntur quidam homines id assequi voluisse, ut Iohanna celerius sanctificaretur.

Parisiorum ex urbe – Incolae illius Chinon urbis Francogalliae mediae per 140 (centum quadraginta) annos animis maximê piis conservaverunt reliquias falsas – credentes easdem esse reliquias Iohannae Arcuanae heroinae Francogalliae nationalis. At iisdem reliquiis microscopio electronico et apparatu x-radiario et genomate probato emanavit: Ŏs quod habitum esset pro osse Iohannae, reverâ fuisse partem mumiae alicuius Aegyptiae ante Christum natum confectae. Haec Philippo Charlier medico forensi ducente referuntur a 20 (viginti) scientistis in Britannico periodico scientifico, c.t. "Nature".

Virgo illustrata: Mythos Iohannae Arcuanae


Monumentum: Hac statuâ, quae invenitur in Plateâ Pyramidum Parisinâ, monstratur Virgo Aurelianensis illustrissima. At eas reliquias, quae creditae erant spectare ad hanc virginem fortissimam sanctificatam, partes fuisse alicuius mumiae Aegyptiae nunc manifestum est.

 


Ecce quam pulchrê renidet facies, quam constans est animus Iohannae: Milla Jovovich actrix personam gessit praecipuam in cinemate Lucae Besson. Fabula puellae rusticae, quae copias Francogallicas duxit ad proelia in Anglos exercitûs victoriosê facienda, est materia ad cinema et theatrum aptissima.

 


Chalcographia historica: Iohanna Arcuana veste virili induta equo vehens exercitum ducit in urbem Aurelianam liberatam.

 

Mense Maio a. 2002: Assecla „Frontis Nationalis", dextrae partis politicae nationalis, stat ante statuam Iohannae Arcuanae. Nationalistae heroinam fabulosam considerant esse symbolum nationale.


Monumentum: Statua Iohannae equitantis ante Remorum ecclesiam cathedralem – Iohanna quamquam conscientiae Francogallorum collectivae est firmissimê insita, tamen historici audent quaerere: Quid verum est in hac piâ fabulâ? Quas reliquias veras esse licet credere?

Iam antea annuntiatum erat hac re perquisitâ Francogallos spe deceptum iri. Nam brevi ante Natale Domini Philippus Charlier tam vehementer de veritate reliquiarum dubitaverat, ut diceret: „Minus minusque verisimile fit illas reliquias spectare ad heroinam Francogalliae nationalem." E contrario anni proximi praeteriti mense Februario idem pathologus animo confidenti annuntiaverat: Se analysibus anatomicis atque geneticis complura inventurum esse, quae spectarent ad vitam Iohannae Arcuanae fabulosam.

Historici autem vitam Iohannae Aurelianensis veram investigantes istac falsatione exoticâ impediuntur. Qui nunc opinantur saeculo undevicesimo quosdam plassatores impudentes istac actione efficere voluisse, ut Iohanna maturius beatificaretur.

Iohannam fuisse iuvenem heroinam bellicam, sed primo haereticam dictam esse

Anno 1867 (millesimo octingentesimo sexagesimo septimo) reliquiae Iohannae (quales esse putabantur) inventae erant sub tecto pharmacopolii Parisiensis. Iisdem inscripta erant verba haec: „Reliquiae, quae inventae sunt sub rogo Iohannae Arcuanae, Virginis Aurelianensis." Revera eadem a.1909 (millesimo nongentesimo nono) a Papâ Benedicto XV. (quindecimo) est beatificata, ex anno eiusdem saeculi vicesimo (1920) Iohanna ab ecclesiâ Catholicâ habetur pro sanctâ.

Haec filia rustici, quae vixit saeculo quinto decimo, est una ex hominibus praestantissimis omnium, qui valent ad conscientiam Francogallorum nationalem. In Bello Centum Annorum, quod gestum est inter Francogallos et Anglos, haec iuvenis mulier manipulum a se ipsâ convocatum ducens fugavit Anglos e castris in directionem australem a flumine Ligere sitis.

Iohanna, cum describeret visiones, in quibus voces sibi mandassent hanc pugnam, quam haberet pro missione divinâ, postea ab inquisitoribus haereseos accusata et vivicomburii (TERT. anim.1) est condemnata. Itaque heroina Francogalliae m.Maio a.1431 (millesimo quadringentesimo tricesimo primo) Rotomagi rogo imposita est et combusta. Sed a.1456 (eiusdem saeculi anno quinquagesimo sexto) Iohanna viginti quinque annis post mortem suam a crimine haereseos est vindicata. Per saecula saeculorum poetae et theologi iterum iterumque de Iohannâ scribebant.

Similiter ac in Iohannae piâ fabulâ etiam in reliquiis perquirendis difficile erat vera discernere ab effictis: Nam Philippus pathologus eiusque collegae reverâ invenerunt laciniam lineam saeculo 15. (quinto decimo) exortam, sed eadem nulla continet vestigia usturae – neque tale vestigium inest ceteris rebus, quae dictae erant a Iohannâ relictae esse.

Analysis, qua investigatores spe decepti sunt: cattae et pollines florales

Necnon ŏs cattae posita erat iuxta costam humanam. Quod antea habitum erat pro argumento veritatis: Nam medio aevo mos erat parum decorus, quo in mulierum vivicomburiis igni iniciebatur etiam catta.

At costa, quae spectare ad Iohannam ipsam credita erat, interim sine dubio inventa est exorta esse tertio saeculo ante Christum natum. Quae non erat igne obnigrata, sed medicamento palaeo-Aegyptio. Praeterea in quadam ollulâ in Museo Chinoniensi positâ scientistae invenerunt magnam copiam pollinum arboris pinûs speciei, quae aetate Iohannae in Normanniâ non exstitit. E contra ad Nilum flumen talibus pollinibus aetate antiquâ fabricata erant medicamina, quibus fierent mumiae, i.e. gabbarae (AUG.361,12) sive corpora medicata.

Quod nunc patefactum est reliquias, quae creditae erant spectare ad Sanctam Iohannam, revera spectare ad mumiam, non est nimis mirum: Nam medio aevo necnon postea mumiae adhibebantur ad usûs medicos. Usque ad saeculum proximum praeteritum in quibusdam pharmacopoliis venibat „mumia vera" (qualis vocabatur), i.e. partes cadaverum palaeo-aegyptiorum contritae. Quibus mercatura fiebat lucrosa. Itaque „mumiae verae" in Europâ latê patebant.

Hanc relationem d.05. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (VII)
Clarissima dicta Graecorum a Romanis conversa sunt
  ELLENICA
ΕΠΙΓΡΑΜΜΑ
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.3)
Conversum in Latinitatem classicam offertur
  ELLENICA
EPIGRAMMA MIXTUM
  LIBRI
LEONIDAS
Liber de historia Latine editus est

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: