Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 21 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
De Pio Undecimo eiusque pontificatu

De Pio Undecimo eiusque pontificatu.

Pius XI

Septuaginta anni expleti sunt, ex quo per tres litteras encyclicas mense Martio a. 1937 emissas Pius XI, summus S. R. E. pontifex, Urbi et Orbi aperuit quid de gravioribus illius aetatis quaestionibus censeret. Priori harum litterarum titulus est "Ardenti sollicitudine" (Theodisce: "Mit brennender Sorge"). His litteris multa principia regiminis nazistici, quod ex anno 1933 in Germania dominabatur, reprobantur et damnantur, quippe quae iuri naturali ac religioni christianae omnino contraria. Nam "is, qui hominum genera, populum, Civitatem vel huiusce quaelibet formam [...] ab ordine rerum graviorum humano separat eademque adeo aestimat, ut ipsis principiis religiosis anteponat idolatricoque cultu divina esse credat, ordinem a Deo creatum pervertit falsumque reddit, longeque a vera in Deum fide abest atque a vita huic fidei congruente" (die 14 Mart. a. 1937, AAS, 29, 1937, pp. 145-167, § 1155). Consilium harum litterarum ceperat vulgandarum Pius XI non sine aliqua haesitatione, propterea quod anno 1933 cum nazistarum regimine pactum quoddam Sancta Sedes inierat ideoque timendum erat ne acriter a nazistis obsisteretur et ipsi, ultionis causâ, difficiliorem Christifidelibus vitam redderent. Quod statim accidit in Germania, ubi non pauci sacerdotes catholici aut in vincula sunt coniecti aut eorum libertas religionis profitendae coacta est. Sed ille pontifex talia non timuit, quia indole praeditus erat intrepida atque arti diplomaticae, quae dicitur, semper eloquium sincerum praetulit.

Pius XI

Quas quidem eius animi propensiones firmarunt binae litterae encyclicae paucis post diebus missae- i. e. die 19 Mart. 1937 et die 28 Mart. 1937-, quarum tituli sunt: "Divini Redemptoris" (De communismo atheo) (AAS, 29, 1937, pp. 65- 106) et "Firmissimam constantiam" (De rei catholicae in Mexico condicione) (AAS, 29, 1937, pp. 189-199). In priore harum litterarum dicit pontifex cum alia tum haec: "Ubicumque enim communistae invalescere suumque exercere dominium potuere,- atque heic peculiari paterna caritate Russiarum ac Mexicanae Reipublicae populos recogitamus- inibi, quemadmodum iidem aperte praedicant, quoquo modo enisi sunt christianae religionis humanitatisque fundamenta radicitus diruere, atque in hominum animis, iuvenum praesertim , eius prorsus memoriam restinguere [...]" (§ 1215). Porro: "In regionibus etiam, in quibus- quemadmodum in dilectissima Nobis Hispania contigit- communismi pestis atque flagitium nondum omnes potuit suorum errorum calamitates parere, vesanum tamen, proh dolor, concitavit furorem, inque scelera erupit funestissima [...] Atque eiusmodi horrifica caedes tali perpetratur odio, tantaque efferatae barbariae immanitate, ut nostris hisce temporibus incredibile prorsus videatur [...]" (§ 1216). Maiorem hanc vehementiam, qua pontifex usus est in communistarum doctrinas damnandas, ortam esse atque explanandam putat Ioannes Maria Laboa maxime a "gravibus calamitatibus", quas, "ubi Marxismus impositus esset, ibi Catholicismus pateretur" (fons: Ioannis Mariae Laboa 'Historia Pontificum- Dei regnum inter et humanas cupiditates', Jaca Book, Milano, 2007, p. 396; titulus huius libri originarius: 'Historia de los Papas- Entre el reino de Dios y las pasiones terrenales', La Espera de los libros, S. L., Madrid, 2005).

Petrus Gasparri, pontificis secretarius et cardinalis et Benitus Mussolini die undecimo mensis Februarii a. 1929 pactiones Latranenses subsignarunt

Sedulam navavit operam Pius XI in omnibus rebus, quae ad suum ipsius ministerium recte religioseque explendum spectarent: vir cum esset imperiosus et severus, vel minutiora ipse curabat; consilia raro petebat. Attente prosecutus est quae iam pridem apparata erant ut Regnum Italicum et Ecclesia tandem conciliarentur, quoniam ex anno 1870, cum potestatem ecclesiasticam territorialem copiae Italicae delevissent atque pontifices numquam hunc novum rerum politicarum statum agnovissent, mutua vincula Regnum inter et Papa tum numquam bona fuerunt. Die tandem undecimo mensis Februarii a. 1929 pactiones factae sunt quae 'Lateranenses' dicuntur a Laterani palatio ubi ipsas Benitus Mussolini, tunc primus Regni Italici administer, et Petrus Gasparri, pontificis secretarius et cardinalis, subsignarunt. Hisce pactionibus tria documenta continentur, nempe:
1) 'tractatus', quo Sancta Sedes legitimam auctoritatem Regno attribuit et Urbem sicut caput Italorum Civitatis agnovit; ipsoque tractatu plena libertas pontifici tributa est sicut dominus 'Civitatis Vaticanae', quae sui iuris esse adfirmatur etiam in relationibus internationalibus; Itali administratores validum esse adseruerunt 'Statutum Albertinum', i. e. illud documentum a Carolo Alberto, Sardiniae rege, anno 1848 latum: hoc iuris constitutionalis textu asseverabatur 'religionem catholicam esse Civitatis Italicae religionem';
2) 'concordatus', quo variae normae continentur et ad viros ecclesiasticos et ad horum agendi potestatem spectantes; quae potestas libertasque religionis catholicae e. g. in scholis propagandae magis aucta est quam antea fuerat; anno 1984 hic 'concordatus', utraque parte adnuente, quadamtenus mutatus est;
3) 'conventio pecuniarum', qua Regni administratores polliciti sunt se pecuniam sacerdotibus daturos ad sarcienda ea detrimenta, quae ob deletum domininium ecclesiasticum Sancta Sedes pati coacta erat.

Pius XI una cum Benito Mussolini in audientia

Mirum igitur non est quod Pius XI quadam in allocutione fassus sit gaudium sibi esse, quod "Divina Providentia talem virum [i. e. Benitum Mussolini] convenire Nobis concessisset". Attamen et id temporis et hac aetate nostra non defuerunt, maxime inter viros principiis liberalibus, quae dicuntur, faventes, qui talia pacta vehementer improbarent. Utique ipsa recepta sunt in Rei publicae Italicae 'Constitutione' sive 'Lege fundamentali', quae e Kalendis Ianuariis a. 1948 Italorum vitam publicam regit (sed forsan veritati propius est scribere: regere deberet). Aliis multis documentis magisteria huius pontificis continentur, cuius programma inest verbis in hisce: "Pax Christi in Christi regno", et ad hunc finem adsequendum varia cum haud paucis Civitatibus foedera ille inire voluit, sperans fore ut saltem praecepta 'Codicis iuris canonici', qui anno 1917 Benedicti XV auctoritate promulgatus erat, nisi fides ipsa christiana, aliquid momenti haberent.

Attamen haec spes frustrata videtur fuisse non modo in Germania, ubi leges in Hebraeos magis magisque severae latae sunt (mense Maio a. 1938, ne conveniret Adolfum Hitler, qui nonnullos dies erat Romae commoraturus, in Castellum Gandulfi, quod viginti circiter chiliometra ab Urbe distat, Pius XI se recepit), sed etiam in Italia, quoniam ad nazistarum regimen imitandum nonnullae leges Italicae, mense Septembri a. 1938, odium phyleticum patefacientes a fascalium regimine latae erant. Hac quoque de causa accidit ut variae dissensiones, quae identidem ortae erant Benitum Mussolini inter et Pium XI, graviores fierent et, postquam nuperrime a Benedicto XVI facultas data est ut ad varia documenta Vaticana viri docti accedant, dubitari non potest quin pontifex ille acroasin apparaverit legendam die undecimo Februarii a. 1939, quo die decimus anniversarius fuisset pactionum Lateranensium. Sed Pius XI, qui iam pridem corde laborabat, die decimo eiusdem mensis a. 1939 mortuus est. De illa acroasi, quam coram nonnullis episcopis faciendam Pius XI consilium ceperat, investigavit profestrix quaedam, nomine Emma Fattorini, quae librum scripsit c. t. "De Pio XI, Hitlero, Mussolini- De illius pontificis solitudine" (Einaudi, Torino, 2007), quo continentur, quantum in existimationibus legerim, res maximi momenti.

Pius XI Pontifex

Temporibus igitur aerumnosis vixit hic pontifex, cui nomen fuit Achilles Ratti. Die sexto Febr. a. 1922 ad Petri cathedram is evectus est a suffragiis quadraginta duorum cardinalium (sacro collegio, ut vocatur, quinquaginta tres patres purpurati adfuerunt) nomenque sibi indidit Pium Undecimum. Anno 1882, vigesimum quintum annum agens, laureis coronatus erat theologiae, iuris canonici, philosophiae. Vir fuit doctissimus: ex anno 1907 Mediolanensi bibliothecae Ambrosianae praefuit et ex anno 1911 primum veluti praefecti vicarius Apostolicam Vaticanam, deinde hanc bibliothecam ut praefectus moderatus est. Mirum in modum linguam Hebraicam, Graecam, Latinam callebat; hanc ut sacerdotes bene discerent semper hortatus est, ut verbis elucet his: "Commemorare autem vix refert- in Motu Proprio c. t. 'Latinarum litterarum', 20 Oct. 1924 dato, legitur-, cum in re versemur notissima, quam impense imm. mem. decessor Noster Leo XIII litterarum disciplinam, praesertim Latinarum, in clericis provehere studuerit. Ad Nos vero quod attinet, quae hac in re esset mens Nostra, haud semel [...] addita argumentorum copia, velle Nos diximus, praecipuaque quadam voluntate, ut linguam Latinam uterque clerus haberet scientia et usu perceptam". Anno autem 1918 reverentissimus dominus Achilles dilecta operum suorum studia aliquatenus relinquere coactus est, quia iussu Benedicti XV sicut 'visitator Apostolicus' in Poloniam et Lituaniam est missus. Sed non omnia hoc in munere explendo prospere successerunt, quoniam in legati prudentia adhibenda, quae illis praesertim annis pernecessaria erat, Achilles Ratti non eminebat. Qua quidem virtute e contra non caruerunt Petrus Gasparri et Eugenius Pacelli, ambo secretarii in pontifice adiuvando peritissimi et patres purpurati memoratu dignissimi: ille, etiam quod opera Latine composuit gravissima, sicut tractatum illum 'De matrimonio' inscriptum; hic, quia naviculam beatissimi Petri ab anno 1939 usque ad annum 1958 gubernavit.

die 12 Febr. a. 1931: Prima emissio radiophonica Vaticana. Pius XI et Villelmus Marconi

Nova saeculi vigesimi inventa instrumentaque minime contempsit Pius XI, quin etiam ipsa adeo fovit, ut die 12 Febr. a. 1931 emissionibus radiophonicis, quae eo die a Statione Vaticana vulgari coeptae sunt, una cum Villelmo Marconi adesse voluerit et nuntium voce sua ipsius prolatum miserit. Impense cordi fuit huic pontifici propagatio missionum, ut litterae encyclicae testantur, quarum prima verba sunt "Rerum Ecclesiae" (De sacris missionibus provehendis); nam "Qui de ovili Christi sunt, eos nihil quicquam curare de reliquis qui extra saepta infeliciter vagantur, quam longe a caritate abhorreat, qua Deum atque homines universos complecti debemus, non est cur multis dicamus" (AAS, 18 (28 Febr. 1926), pp. 65-83; § 166).

Corpore fuit pinguiore, statura haud procera. Montes lustrare dilexit, et paene usque ad sexagesimum aetatis annum oribates fuit non spernendus. Hodie, pridie Kal. Iun. a. 2007, centesimus quinquagesimus annus elapsus est, ex quo Ambrosius Damianus Achilles Ratti (tertium praenomen usitatius est), postea Pius XI, in oppido Désio, quod ab urbe Mediolano parum distat, ortum habuerat.

Pius XI

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  LIBRI
Novus liber Latinus, qui "Calio. Fabula Latina"inscribitur
  ARS VIVENDI
Lactuca farta
Ecce vobis patina e Campania ad rusticas cenas temporis Natalis!
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Hic legitur capitulum 10 in Latinitatem classicam conversum
  CULTUS
Critica analysis de Cantu XXVIII Purgatorii Comoediae Dantis
  CULTUS
De arte poetica et novis communicandi modis

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: