Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 27 mensis Martii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
Andreas Vesalius

Andreas Vesalius

Abhinc quingentos annos, i. e. die 31 Dec. anni 1514, Bruxellis natus est Andreas Vesalius, qui magnam excelsamque gloriam adeptus est vel non longiore vitae spatio. Nam dum e Palaestina redit in Europam, navis, qua vehebatur, horrido turbine adeo iactata est, ut ad Zacynthi insulam sit compulsa ibique Andreas, absumptis viribus, die 15 Oct. a. 1564 extremum efflaverit spiritum. Primo studiorum curriculo universitario Lovanii expleto, Lutetiam Parisiorum se contulit Vesalius, et in huius urbis universitate eximios medicinae magistros audivit et artem secandorum cadaverum didicit praesertim a Guinthero Andernaco, cuius cooperator fuit in opere conficiendo, quod 'Institutionum anatomicarum secundum Galenum libri quattuor'  inscribitur. Bello Carolum V imperatorem inter et Franciscum I Valois iterum conflato, Lovanium rediit Vesalius, ubi primum librum suum edidit c. t. 'Paraphrasis in nonum librum Rhazae, medici Arabis clarissimi' . Insequenti anno 1537 Patavium ivit, cuius urbis universitas tunc alias omnes praecellebat. Eodem anno est medicinae laurea honestatus et statim, cum iam Hebraicam, Graecam, Latinam linguam calleret, hac facillime usus anatomiam docere coepit. Tunc omnibus in universitatibus medicina docebatur secundum Galeni praecepta, medici sane eximii, cuius tamen doctrina anatomica validis fundamentis carebat, propterea quod de humano corpore Galenus scripserat putans fere nullum discrimen esse inter homines et animalia. Atque per saecula istud praeiudicium viguit, dum pauci medici sicut Berengarius Carpensis ineunte saeculo XVI corpora mortuorum secanda, quo melius anatomia intellegaretur, adserebant. In rebus anatomicis describendis Vesalius ratione usus est vere scientifica; omnes igitur humani corporis partes, quae vel ignorabantur vel male antea explanatae erant, opere gravissimo c. t. 'De humani corporis fabrica libri septem' clare describuntur et varii earum nexus explicantur. Quod opus anno 1543 Basileae editum est, eodem scilicet anno cum Norimbergae in lucem prodiit Nicolai Copernici tractatus astronomicus 'De revolutionibus orbium caelestium'  inscriptus. Vesalii opus interretialiter legi potest:   <http://www.e-rara.ch/bau_1/content/pageview/6299038>   sive: <http://tinyurl.com/n2pnasn>   Sed postquam 'Fabrica' edita est, eius auctorem nonnulli medici acriter improbarunt, quoniam is Galeni auctoritatem saltem in rebus anatomicis non iam sequendam esse adfirmare ausus erat. Icobus Sylvius (Jacques Du Bois)- ut exemplum adferam- in libro quodam ad Galenum defendendum composito scripsit huius medici doctrinam inepte neglectam esse a "Vesano quodam"; adeo stulte plerique medici scripta Galenica venerari solebant. Sed anatomia a Vesalio descripta tandem vicit et omnibus fere in universitatibus opus illud pedetemptim legi coeptum est. 'Fabricae' altera editio anno 1555 impressa est. Memoratu digna sunt etiam scripta Vesaliana haec: 'Epistola rationem modumque propinandi radicis Chynae decocti pertractans' (a. 1546, Basileae), et 'Anatomicarum Gabrielis Falloppii observationum examen' (a. 1564, Venetiis). Eodem anno 1543 Vesalius medicus factus est Caroli Quinti et munus chirurgi explevit ex. gr. curando, sed frustra, Henricum II Valois, qui equestri certamine graviter vulneratus erat. Cur iter in Palaestinam susceperit Andreas, varie disputatum est; sunt qui credant eum spiritali necessitate impulsum fuisse, ut scelus quoddam eo itinere expiaret, quia corpus hominis cuiusdam adhuc viventis imprudentissime secuerit (fons: Adalberti Pazzini 'Historia artis medicae', vol. I, p. 754; 'Minerva medica', Romae, a. 1974).   

(Die 31 Dec. 2014 hanc commentatiunculam scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis).     

Scripsit Victorius Ciarrocchi Italus Pisaurensis



Profectae de profectura edita sunt!

  ARS VIVENDI
SOUPA AD NORMAM ARTIS
Aliud quam brodium primordialis! Gusta soupam Leonardi Vincialis!
  PERIEGETICA
Quo modo legenda sit Mnenosyne et interpretanda secundum Platonis et Jordani Bruno opinionem
  LIBRI
GEORGIUS BUSH IMAGINES MILITUM PICTAS EDIT
Munere effecto se arti pingendi dedit
  SANCTUS
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (XI)
Ultima pars itinerarii praeclari sancti Assisiensis.
  ARS VIVENDI
TORTA ZENZERINA
Placenta zenzerina est typica dulcis Medioevi peculiariter consumpta in Natalis festis...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: