Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 22 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
[Imperator Poenus in terra Sicilia bello Karthaginiensi primo obviam Romano exercitui progreditur, colles locosque idoneos prior occupat. Milites Romani, uti res nata est, in locum insinuant fraudi et perniciei obnoxium. Tribunus ad consulem venit, ostendit exitium de loci importunitate et hostium circumstantia maturum. “Censeo, inquit, si rem servare vis, faciundum, ut quadringentos aliquos milites ad verrucam illam ire iubeas eamque uti occupent, imperes horterisque; hostes profecto ubi id viderint, fortissimus quisque et promptissimus ad occursandum pugnandumque in eos praevertentur unoque illo negotio sese alligabunt, atque illi omnes quadringenti procul dubio obtruncabuntur. Tunc interea occupatis in ea caede hostibus, tempus exercitus ex hoc loco educendi habebis. Alia nisi haec salutis via nulla est”. Consul tribuno respondit, consultum istuc quidem atque providum sibi viderier: “ Sed istos, inquit, milites quadringentos ad eum locum in hostium cuneum quisnam erit qui ducat?” “Si alium, inquit tribunus, neminem reperis, me licet ad hoc periculum utare; ego hanc tibi et rei p. animam do”. Consul tribuno gratias laudesque agit. Tribunus et quadringenti ad moriendum proficiscuntur. Romani milites circumveniuntur, circumventi repugnant. Fit proelium diu anceps. Tandem superat multitudo. Quadringenti omnes cum uno, perfossi gladiid aut missilibus operti, cadunt.] (Gellio, Noct. Att. III, 7) Dii immortales tribuno militum fortunam ex virtute eius dedere. Nam ita evenit: cum saucius multifariam ibi factus esset, tamen vulnus capiti nullum evenit, eumque inter mortuos defatigatum vulneribus atque quod sanguen eius defluxerat, cognovere. Eum sustulere, isque convaluit saepeque postilla operam rei p. fortem atque stenuam praehibuit. Sed idem benefactum, quo in loco ponas, nimium interest. Leonine Laco quidem simile apud Thermopylas fecit, propter eius virtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decoravere monumentis, signis, statuis, elogiis, historiis aliisque rebus; gratissimum id eius factum habuere. At tribuno militum parva laus pro factis relicta, qui idem fecerat astque rem servaverat.

Scripsit Johannes Teresi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
Significatio verborum : “flamma”, "ira per vitium" et "ira per zelum" in Canto XXVI Dantis Aligherii - Critica analysis Johannis Teresi
  SANCTUS
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
Epistula Sancti Pauli in Latinitatem classicam conversa praebetur (pars altera)
  SANCTUS
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
Epistula Sancti Pauli in Latinitatem classicam conversa praebetur (Pars prior)
  HISTORIA
BREXITUS IN ANTIQUITATE
Iam sub imperio Romanorum studium secessionis Britannia ostendit
  CULTUS
Critica analysis verborum 'humilem Italiam' Iohannis Teresi - Divinum Comoediae Dantis.
Interpretatione quadam poetica scholarium: Deinde hyeme - Dante Aligherii – (Canto I Vers: CVI)

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: