|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Consilium Europaeum odium Tsiganorum reprehendit
Thomas Hammarberg, cui in Consilio Europaeo cura iuris humani mandata est, dolet, quod a multis diurnariis Europaeis de Tsiganis opiniones praeiudicatae differantur. Nuntios eorum ambitiosos odium peregrinorum auxisse Hammarberg in litteris Iovis die editis scripsit. Rem diurnariam moralem esse fovendam legesque statuendas, ut pessima Tsiganorum imago tolleretur. Praeterea Hammarberg doluit, quod plerique nihil prorsus de cultu eius gentis (scil. Roma) scirent. "Plurimi Tsigani", inquit, "in extrema civitatis margine viventes summae sunt obtrectationi. Nemo est, qui res eorum in re publica agat. Multi enim obliviscuntur gentibus vagantibus eadem ac ceteris iura humana esse." Hammarberg in memoriam revocat non sine culpa diurnariorum fieri, ut sectatores partium extremarum tanto Tsiganorum odio afficiantur. Cuius rei eventus in Hungaria videres, cum anno MMVIII sex gentiles essent necati, in quibus puer V annorum. Deinde nuntios ad Tsiganos pertinentes, etiamsi non sint odiosi, tamen opiniones praeiudicatas differre, si de nullis rebus nisi de eorum criminibus agatur, praeterea, si dicant eos esse gentem veluti extra legem viventem. Imprimis actis diurnis Romanianis obicitur, quod ad "venationem Tsiganorum" incitent. Haud aliter in Bulgaria res se habere Hammarberg dicit, ubi Tsigani cum pecore aut etiam cum lupis comparentur. Quin etiam Italia reprehenditur, qua in civitate sermo diurnariorum temerarius id effecerit, ut populo probaretur Tsiganos casas suas deserere coactos esse. Denique Hammarberg "lex ethica est", inquit, "non universos pro singulorum vitiis vituperare. Si universos in crimen vocas maiore parte legibus obtemperante, re diurnaria ethica opus esse apparet." Scripsit Volfgang Austriacus - 12/07/2011 11h02
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||