|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
De discordia inter Lithuaniam et Austriam orta
Michaelis Golowatow, qui a Lithuanianis sceleris bellici accusatur, cum in aeroportu Vindobonensi comprehensus esset, a magistratibus Austriacis paulo post dimissus est. Lithuaniani de ea re adeo sunt indignati, ut legatum suum Vindobona revocarent. Quin etiam sunt, qui suspicentur Austriacos Russis urgentibus homini sibi inviso, qui anno MCMXCI Lithuania in libertatem se vindicante cohorti cuidam Russae praefuit, pepercisse. Quod quidem magistratus Austriaci vehementer negabant; immo affirmant libellum a Lithuanianis missum tam incertum fuisse, ut causa illum retinendi non sufficeret. Ceterum se exceptione data ei legi non esse obstrictos, qua homines criminis insimulati tradi iubeantur, dummodo facinus ante annum MMII factum fuerit. Quam sententiam etiam Viviana Reding, cui in Unione Europaea res iudiciales sunt commissae quamque Lithuaniani in ea re adierant, probavit. Praeterea mirum est, qui potuerit fieri, ut Golowatow iam antea in nonnullas civitates Schengenianas iter fecerit neque Lithuaniani eum comprehendere temptaverint. Scripsit Volfgangus Austriacus - 21/07/2011 12h03
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||