|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Etiam Melitensibus divortium facere nunc licet
Praeter insulas Philippinas et civitatem Vaticanam nusquam in orbe nisi in Melita divortia adhuc erant vetita. Sed mense Maio Melitenses suffragia tulerunt, ut divortia lege sancirentur. Populi sententiam magistratus se secuturos polliciti sunt, quamvis et Laurentius Gonzi primus minister et ecclesia catholica antea censuissent legem non esse mutandam. Tamen longe maxima pars legatorum popularium censuit, ut lex mutaretur. Quae valebit, cum Georgius Abela praeses civitatis eam subscripserit. Quamquam coniugibus inter se discedere adhuc licuit, tamen difficile erat novas facere nuptias, quia opus erat, ut ecclesia prius matrimonium antea aboleret. Scripsit Volfgangus Austriacus - 28/07/2011 12h39
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||