|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Novi tumultus in Campo Merulano (Kosovo) imminent
Vigile Campimerulano occiso discordiae inter Serbos et Albanos Campimerulanos crescunt. Serbi copias suas in confinio rei publicae Campimerulanae expediverunt, cum cohors specialis Campimerulana duos transitus in custodiam suam redegisset. Tamen Hashim Thaci, primus minister Campimerulanus, pro persuaso habet se in ea re recte egisse: “Ea re demonstravimus”, inquit, “nos esse paratos ad disciplinam publicam perpetrandam.” Ius esse civitatis fines suos custodire. Cum Serbi sine causa e colloquiis se recepissent, fieri non posse, quin Campimerulani potestatem suam in extremos fines proferrent.
Moderatores Serbi de ea re indignati nuntiaverunt se ad Consilium Securitatis appellaturos; interim aediles municipii Mitrovica, cum declaravissent rem in summo periculo esse, rem publicam Serbicam hortati sunt, ut sibi auxilio veniret. Cives se pararent ad impetus sustinendos. Quin etiam legatus quidam Unionis Europaeae vim futuram timet: “Res gravis est”, inquit, “ nam fieri potest, ut in hac regione maiores tumultus oriantur.” Scripsit Volfgangus Austriacus - 29/07/2011 21h40
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||