|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Numquam antea hoc bello Americani sociique eorum uno casu plus militum amiserunt. Talibani declaraverunt helicopterum a semet ipsis esse deiectum. Quod socii scilicet non comprobaverunt; tamen quosdam hostium impetus concesserunt. Hoc proelio VIII quoque Talibani occidisse dicuntur. Praeses Obama tot milites perisse maerens dixit se pro familiis occisorum precari. „ideo illi militabant“, inquit, „ ut nobis liceret in pace ac libertate vivere.“ Etiam Andreas Fogh Rasmussen, secretarius generalis NATOnis, tantam iacturam dolens societatem affirmavit, quae NATOni cum utroque populo esset. Hoc bello mille fere sescenti adhuc milites Americani occiderunt. Ab initio huius anni copiae sociorum XV aeronaves vel helicoptera amiserunt. Interim in provincia Helmand incursionibus aereis octo cives Afghani perierunt, in iis mulieres puerique. A mense Ianuario usque ad mensem Iunium hoc anno octoginta fere cives impetibus sociorum occisos esse Nationes Unitae nuntiaverunt. Scripsit Volfgangus Austriacus - 07/08/2011 13h43
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||