|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Novi tumultus in Campo Merulano imminent
Viro Serbico in oppido quodam Campimerulano necato timetur, ne hac caede discordiae inter Serbos et Albanos denuo crescant. Sicarius Serbis ante cauponam insidiatus virum LI annorum necavit, filium eius graviter vulneravit. Sclopetatore adhuc ignoto tamen praefectus oppidi Orahovac (quod oppidum in Campo Merulano meridiano situm est, ubi Albani praevalent) statim declaravit caedem ab homine ex gente Albanorum esse factam. Rem ita se habere etiam magistratus Serbici pro certo habent. In tanto discrimine facile potest fieri, ut tali re discordiae denuo exardescant. Nam in parte septemtrionali, ubi Serbi praevalent, tempore novissimo saepe fiebat, ut tumultus orerentur, cum magistratus Campimerulani impetravissent, ut in confinio Serbiae telonarii Campimerulani officio suo fungerentur. Quamvis in utraque statione singuli tantum telonarii officium expleant, tamen Serbi irati sunt, praesertim cum antea commeatus non custoditus sibi lucro fuisset. Cancellis exstructis maior rixa orta erat inter copias internationales (KFOR) et Serbos iratos. Qui cancelli nuperrime firmiores facti sunt muris caementiciis exstructis. Praeterea utraque transitus Iariniensis (Jarinje) orbita humo obruta est. Plaustra, quibus humus apportata est, e Serbia venisse dicuntur. Scripsit Volfgangus Austriacus - 03/10/2011 00h00
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||