|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Saudiarabia Iraniae minatur
Cum patefactum esset Iranianos legato Saudiarabico in urbe Washington, Adel Al-Jubeir (photographemate supra monstrato) insidias paravisse, Saud al-Faisal, minister rerum externarum, minatus est Iranianos pro omni re infesta punitum iri. Responsum, quod Iranianis daturus esset, aptum fore, praesertim cum gubernatores Iraniani identidem caedes paravissent aut perturbationes fecissent. Pro certo se habere gubernatores Iraniae auctores insidiarum fuisse; se numquam credidisse illos eo progressuros. Tamen non primum esse factum, ut Iraniani rebus Arabicis se immiscerent. Sed eos irritos fore, si terrore uterentur, ut rationes internationales corrumperent. At Iraniani vehementer negant se insidiarum participes fuisse. Tamen Mahumetus Khatami, pristinus praeses Iranianus, Mahumetum Ahmadinejad, successorem eius, hortatus est, ut caveret, ne Americanis causam interponeret Iraniae aggrediendae. Quod autem Civitates Unitae Iraniam punire vellet, nihil esse nisi coniurationem moderatorum CUAe, qui crederent eam rem in electione praesidiatus sibi emolumento fore. Scripsit Volfgangus Austriacus - 16/10/2011 00h24
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||