|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Assad etiam ab Arabis urgetur
Baschar al-Assad, praeses Syriae, civitates occidentales monuit, ne pro adversariis suis intercederent. „Syria“, inquit, „ab Aegypto aut Tunisia multum differt. Si rebus Syricis immiscebitis, tota regio ardebit. Num vultis alteram Afghaniam aut decem Afghanias?“ Assad quidem concessit milites suos, cum tumulti orerentur, interdum „erravisse“; quos nullos abhinc homines petituros nisi terroristas. Tamen Saturni die, cum milites Syrici cum iis pugnarent, qui signa deseruerant, plus XL homines occisi, multo plures vulnerati sunt. Sed Assad magis in dies etiam a civitatibus Arabicis urgetur. Nabil al-Arabi, secretarius generalis Foederis Arabici, in percontatione quadam „non videmus”, inquit, “Syros in hac re adhuc quid processisse. Poposcimus, ut caedem finirent, captivos mitterent, statum rei publicae reformarent, sed nihil factum est.” Iam antea Foedus Arabicum “caedem civium continuatam” vehementer vituperaverat et a praeside Assad petiverat, ut cives tueretur. Quam petitionem Syri repudiaverunt dicentes “ista esse mendacia a stationibus televisificis pervulgata, quibus homines incitarentur”. Etiam Ban Ki-Moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, praesidem Assad monuerat, ut saevitiam militum finiret captivosque dimitteret: istam vim non diutius esse tolerandam. Ab initio seditionis plus tria milia hominum occisi esse existimantur. Scripsit Volfgangus Austriacus - 31/10/2011 00h06
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||