|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Iudaei orthodoxissimi tumultus faciunt
In urbe Bet Shemesch Israeles orthodoxissimi reclamationibus vetitis tumultus fecerunt lapides in vigiles publicos conicientes, receptacula purgamentorum incendentes commeatumque impedientes. Ex quibus tres comprehensi esse dicuntur. De urbe Bet Schemesch nuperrime passim nuntiatum est, cum unus ex orthodoxissimis discipulam conspuisset, quia parum honeste vestita fuisset. Quae res etiam ab hominibus religiosis vehementer vituperata esse dicitur. Iudaei orthodoxissimi iam pridem poposcerunt, ut viri a mulieribus in publico seiungerentur. In vicis eorum tabulae reperiebantur, per quas mulieres ante synagogam ambulantes crepidine opposita uti iubentur. Praeterea eas in vehiculis publicis in locis posticis sedere et in tabernis, cum ad arcam venirent, agmini proprio se immiscere debere. Simon Peres, praeses Israelianus, interim cives hortatus est, ut pro aequitate periclitante reclamarent. Scripsit Volfgangus Austriacus - 31/12/2011 09h19
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||