Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 19 mensis Septembris 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
d

d.29. m.Sept. a.2012, h.19:17

Beroeae forum historicum flammis absumi

Pugnis deleri Syriae thesauros cultûs civilis

Ex septimanis saevissimê pugnatur de urbe Beroeâ1 Syriae emporio. Aliquot centum homines iam perierunt. Nunc incendio vastatur forum in toto orbe terrarum illustre, cimelium2 urbis historicum. Accolae desperatê conantur flammas exstinguere.

Damasco et Beryto3 ex urbibus – Horridê flammae flagrant, strepitus ignis saevientis commonet pyrotechnematis4, in parte anticâ licet coniecturâ assequi compages tabernarum adhuc integras: Haec scaena inest cuidam scopocinemati, quod die Saturni activistae5 oppositionis Syriacae in interreti publicaverunt. Quo ostendatur destructio eius loci, qui olim fuit urbis Beroeae pars philotheoris6 gratissimus, i.e. forum historicum. Idem forum spectat ad urbis partem antiquam, quae ab UNESCOne declarata est hereditas cultûs civilis mundani.

Actvista Ahmad al-Halabi putat nocte ante diem Saturni plerasque tabernas in foro obtecto, qui aetate iam est complurium saeculorum, incendio combustas esse. Halabi dixit magistratûs syriacos cum urbem ab aquâ suppeditandâ interclusissent, difficile esse incendia exstinguere. "Periculum est" inquit „ne igne etiam corrpiantur tabernae reliquae". Homines rebelles et civiles ad flammas impugnandas nihil habere nisi catasbestra7. "Hic valet condicio perdifficilis atque tragica." Adhuc saevire ignem in viis artis, quae essent difficiles accessu.

Etiam Syrii observatores iurum humanorum Londinii versantes aliique activistae nuntiaverunt in foro obtecto esse ignem. In scopocinemate interretiali fumus apparet supra urbem Beroeam et nuntiatur tabernas flammis absumi. Rami Abdul Rahman, rector sedis observationum, dixit causam incendii esse incertam.

Imago stativa e scopocinemate interretiali excerpta: Imaginibus videtur apparere ignis in Beroeensi foro vetere. Sed SPIEGEL ONLINE non potest probare, num res annuntiatae sint verae.

At verisimile est hoc incendium effectum esse pugnis de Beroeâ factis. In foro his septimanis ferê cottidie pugnabatur. E mense Augusto, quo impetus rebellium incohatus est, utraque factio pugnantium custodit dimidiam ferê partem Beroeae metropolis commercialis, quae multum valet ad rationem militarem. Iterum iterumque una factio conabatur alterius partem dimidiam expugnare.

Rebelles dixerunt Beroeae die Saturni mortuos esse minimum tres homines, in totâ Syriâ mortui sunt secundum sedem iura humana observandi plus 52 (quinquaginta duo), inter quos 18 (duodeviginti) fuerunt copiarum gubernationis participes. In vico Hajan, qui pertinet ad provinciam Beroeam, refertur impetu aerio in gregem Curdorum facto mortuus esse puer 13 annos natus. 20 (Viginti) homines esse violatos. Fieri non potuit, ut haec annuntiata probarentur.

Scaena scopocinematis interretialis: Igne vastatus est locus urbis philotheoris omnium gratissimus.

 

Exercitus coepit impetum facere Ghutâ in parte orientali Damasci capitis Syriae. Matar Ismail diurnarius Damasci habitans: "Exercitus" inquit „vult ulcisci, et praecipuê homines civiles solvunt pretium". Copiae Assadianae feruntur iam supplicium sumpsisse de numerosis hominibus. Ghuta eiusque circumiecta sunt propugnaculum liberi exercitûs oppositionalis (FSA). Cuius grex pugnax Tadschamo Ansar al-Islam die Mercurii confessus est se attentationem fecisse bombariam in castra medio in Damasco sita.

Detrimenta totâ in Syriâ esse facta

Activista Rahman dixit omnia Beroeensia aedificia historica unum post aliud affligi aut destrui. Vehementissimê pugnatur de vetere arce urbis, in qua a rebellibus dicuntur se munivisse copiarum gubernationis sclopetatores lyncei8.

Imago fori vetusti archivalis: Mensae fori spectant ad partem Beroeae veterem ideoque ad UNESCOnis hereditatem cultûs civilis mundanam.

At detrimenta non sôlum facta sunt Beroeâ in urbe. Secundum UNESCOnem periculum est maximum, ne thesauri Syriae notissimi destruantur aut diripiantur. Emma Cunliffe Britanna archaeologa dixit omnes sex locos syriacos hereditatis cultûs civilis mundani ita afflictos esse, ut verisimile esset eosdem non iam posse restitui. Emma nuper: "Ratione archaeologicâ" inquit „Syria est regio calamitosa".

Ex septimanis milites gubernationis et rebelles vehementer pugnant de Beroeâ urbe in Syriâ septentrionali sitâ. Hôc loco quidam pugnator liberi exercitûs Syriaci a desertoribus conditi in urbe Beroeâ sclopetat polybolo9.

Gravia detrimenta facta esse nuntiantur cum ex aliis tum ex his regionibus, quae sunt:

  • pars urbis Homs historica, in quam a copiis gubernationis impetus factus est tormentis bombisque.
  • Krak des Chevaliers, equitum crucigerorum quondam arx prope urbem Homs sita; quae cum a rebellibus sit occupata, iterum iterumque impetûs patitur tormentariorum.
  • Palmyra urbs oasis; cuius parietinae a regimine factae sunt sedes copiarum; iterum iterumque iisdem obicitur fieri direptiones.
  • Bosra, urbs in Syria austro-occidentali sita, quae cum aliis rebus tum nôta est amphitheatro Romano.

Die Lunae homines rei periti Cairo in urbe inter se consulent, quomodo destructio locorum historicorum in Syriâ possit impediri. Administratores rerum antiquarum Aegyptii annuntiaverunt huius colloquii fore etiam participes legatos Cuvaetii et Syriae et Catari et Arabiae Saudianae.

 

Etiam alia Beroeensia aedificia historica afflica iam sunt. Vehementissimê pugnatur de arce urbis, in qua feruntur se munivisse regiminis sclopetatores lyncei.

 

Scaena vialis in urbe Beroeâ facta: In Syriae bello civili interfecta esse computantur plus triginta milia hominum.

Bellum spectare ad vitam cottidianam: In urbe Azaz parvuli ludunt in macharmate10 destructo iuxta meschitam11 afflictam.

 

Aedificia afflicta in septentrione urbis Beroeae sita: Archaeologi timent de thesauris Syriae archaeologicis, detrimenta facta esse ex omnibus sex locis hereditatis cultûs civilis mundani nuntiantur.

 

1 Beroea, -ae f. orig. Aleppo.

2 cīmēlium, -iī n. orig. Kleinod; angl. jewel, gem; fr. bijou, joyau; ital. gioiello; hisp. joya, alhaja; neogr. κειμήλιον.

3 Berytus, -i f. orig. Beirut.

4 *pyrotechnēma, -atis n. theod. Feuerwerk, angl. (display of) fireworks; fr. feu d’artifice; ital. fuochi d’artifizio (artificiali); hisp. fuegos artificiales; neogr. πυροτέχνημα

5 *actīvista, -ae m. orig. Aktivist.

6 philotheōrus, -ī m. Tourist.
7*catasbestron, -ī n. (cfr gr. κατασβέννυμι exstinguo) orig. Feuerlöscher. angl. fire-extinguisher; fr. extincteur; ital. estintore; hisp. extintor (de incendios); neogr. κατασβεστήρ. Sic appellemus instrumentum, quo ignis exstinguatur. Nam „*exstinctorium" forma adiectivi est parum utilis, si alia adiectiva sunt adiungenda, „*exstinctrum" est confictio absona.
8
sclopētātor lynceus orig. Scharfschütze; angl. sniper; fr. tireur d’élite; ital. puntatore scelto; hisp. francotirador; neogr. ἀκροβολιστής
9 *polybolon, -i n. orig. Maschinengewehr; angl. machine gun; fr. mitrailleuse; ital. mitragliatrice;

hisp. ametralladora; neogr. πολυβόλον.
10 *macharma, -atis n. orig. Panzer; angl. tank; fr. char d’assault; ital. carro armato; hisp.tanque; neogr. ἅρμα μάχης, τάνκ. Alia res est *phractocīnētum, -ī n: i.q. currus, autocinetum cataphractum.

11 +meschīta, -ae f. orig. Moschee; angl. mosque; fr. mosquée; ital. moschea; hisp. mezquita; neogr. τζαμί, τέμενος.

 

 

Hanc relationem d.29.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com

Titulus originalis est: "Historischer Basar von Aleppo in Flammen – Kämpfe zerstören Syriens Kulturschätze".

 

Scripsit Nicolaus Gross - 01/10/2012 20h12



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: