Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 27 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
23

d.23. m.Sept. a.2012, h.15:13

Impetus in aetoraedarium factus

Ab ignotis lapides et glaebas terrenas de ponte stratae autocineticae deiectas esse

Nocte ante diem Dominicum homines ignoti lapides et glaebas terrenas de ponte pedestri deiecerunt in stratam autocineticam – et virum 22 (viginti duos) annos natum gravissimê laeserunt. Nocte praecedente duo autoplaustrarii aegrê tantum similem impetum effugerant.

 

Bad Homburg et Neunkirchen ex oppidis – Vir 22 annos natus glaebâ terrenâ in stratam autocineticam 5 (quintam) prope oppidum Bad Homburg deiectâ gravissimê violatus est. Astynomi dixerunt eundem sedisse iuxta aurigam autocineti, quod nocte ante diem Dominicum telo ictum esset.

 

Autocinetum vehebatur sub ponte pedestri, cum subito homines ignoti deiecerunt lapides magnasque glaebas terrenas. Magna glaeba terrena in latere dextro per vitrum antiaerium percussa illisa est ad virum iuxta aurigam sedentem. Deinde auriga moderari non iam potuit autocineto, quod collidit cum regulâ viae stratae marginali et circumiectum constitit ad viae marginem.

 

Autoraedarius 20 (viginti) annos natus et puella 18 (duodeviginti) annos nata, quae sederat in sede posteriore, diaschisi levioribusque vulneribus affecti sunt. Convector a servatoribus in nosocomium est apportatus. Locutor astynomicus dixit eum virum accepisse gravia vulnera interiora. Idem vir 22 (viginti duos) annos natus die Dominico adhuc in periculo mortis versabatur.

 

Periculum mortiferum

Astynomia nunc conatur invenire quosdam autoraedarios, qui violatis auxilium tulerunt primum. Iidem dicuntur vidisse homines in ponte versantes. Ut astyphylaces et siphonarii et servatores post infortunium operari possent, strata autocinetica, quae ducit Francofurtum, a nocte usque ad mane diei Dominici per sex ferê horas erat obstructa.

 

Iam nocte ante diem Saturni homines ignoti res ponderosas deiecerant de ponte stratae autocineticae prope Neunkirchen – forte fortunâ tantum accidit, ut nemo violaretur. Astynomia rettulit autoplaustrum ictum esse integumento guletae*, quam homo ignotus de ponte deiecisset. Integumentum, quod pondere erat circiter 20 (viginti) chiliogrammorum, vitro antiaerio alliso praeteriectum est, ut viri insedentes remanerent salvi.

 

Duo currûs sequentes etiam integumentum supervecti afflicti sunt. Etiam eorum aurigae manserunt integri. Autoplaustrarius in ponte viderat hominem veste nigrâ et thorace laneo caputiato indutum. Magna investigatio statim incohata frustra facta est. Astynomia nunc quaeritat auctorem homicidii attemptati.

 

Iulio iam mense eodem loco iniectum erat integumentum canalis in tectum autoplaustri transportatorii. Plaustrarius evaserat territus. Tempore praeterito variis in locis Germaniae foederalis iterum iterumque res ponderosae deiectae sunt de pontibus in stratas autocineticas.

 

At talis deiectio est periculum mortiferum. A.2008 (bis millesimo octavo) prope Oldenburgum quidam vir caudicem de ponte stratae autocineticae deiecerat. Caudice per vitrum antiaerium in autoraedam illiso mulier interfecta est iuxta aurigam sedens. Anno post vir homicidii damnatus est ad custodiam perennem.

* +guleta, -ae f. Gully (1221, Latham 65,218).

Hanc relationem d.23.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Attacke auf Autofahrer – Unbekannte werfen Gegenstände von Autobahnbrücke".

 

 

Scripsit Nicolaus Gross - 23/10/2012 13h23



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: