|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Israëles perseverant in coloniis deducendisSuffragiis instantibus omni vituperatione externa neglecta Israëles nihilo minus in coloniis deducendis perseverant. Qui in suburbio Gilo (cuius imago iuxta conspicitur) CMXL sedes aedificaturi esse dicuntur. Gilum suburbium, cum sit pars Cisiordaniae occupatae, Israëles ut partem capitis sibi vindicant. His septimanis Israëles multa eius modi consilia ceperunt. Quod non est mirum, cum Palaestina in Nationes Unitas cooptata similia iam praenuntiaverint. Avigdor Lieberman, qui nuper munere ministri rerum externarum se abdicaverat, „lis nobis est“, inquit, „cum toto orbe terrarum, in qua agitur de novis coloniis deducendis. Ideo regimine forti opus erit, quod civitatibus externis se urgentibus resistere possit.“ praeterea Mahumetum Abbas, praesidem Palaestinensium, omnia ad pacem faciendam proposita adhuc reiecisse; qua de causa Israëles cum eo non iam civitatibus externis se urgentibus resistere possit.“ praeterea Mahumetum Abbas, praesidem Palaestinensium, omnia ad pacem faciendam proposita adhuc reiecisse; qua de causa Israëles cum eo non iam agere posse. Societas pacifica Israëliana „Peace Now“ (Pax confestim) ea consilia vehementer vituperavit, quod ita prohiberetur, ne duae in hac regione res publicae fierent. Scripsit Volfgangus Austriacus - 29/12/2012 22h04 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||