Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 24 mensis Aprilis 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
HONGKONGUS IN SUMMO DISCRIMINE?

Hongkongus in summo discrimine?

Quamvis in Latinitatem Insulam Hong Kong per vim inducere debuimus, tamen de eadem aliqua scribendum est cum magnus motus popularis nunc actus sit; Insula Hongkongensis porro appellanda est donec nomen eo Latinius inveniatur.

Anno 1842 Sinenses Anglicis, qui mercaturas ibi et fabricabant et vendebant et exportabant, hanc Insulam in sesquisaeculum dederunt ex foedere, ex quo Insulam Sinensibus esse sua vice reddendam in annum 1977 pactum est. Hongkongenses igitur magnas negotiationes et fabricas habuerunt necnon modum vivendi valde accommodatum adeo ut pecuniis et lautitiis reliquos Sinenses superarent; hi enim sub Maotsedungi regimine communistico in paupertate vitam multos annos degerunt.

Ab anno 1977 ut dictum est Insulam Sinenses denuo potiti sunt; praeterea, Dengtsiaopingo Praeside, ahbinc fere viginti annos, Sinenses omnes libertate oeconomica frui coeperunt, nulla tamen libertate politica, nam factio communistica totam gubernandi potestatem retinuit.

Plerumque verum accidit ut qui libertate oeconomica fruuantur, libertatem quoque politicam postulent. Id demum Hongcongenses a gubernatoribus Sinensibus poscunt: ut Gubernator suus a civibus sit suffragiis electus, quod periculosum communistis videtur, cum libertatem politicam non solum Hongkongenses sed etiam reliqui aut multi Sinenses postulare possint.

Attamen, ne motus popularis oriretur, comitia in anno 2017 indicta sunt sub ea condicione, ut postulantes sive candidati a gubernatione centrali communistica nominarentur. Hongkongenses opinantur candidatos non oportere a communistis nominari et inde magnus motus popularis ortus est, nam cives vias et plateas invaserunt et tumulti a custodibus publicis ubique sunt reffrenati. Si isti Hongkongenses, qui iam ex libertate oeconomica amplos proventus acceperunt, libertatem politicam nunc poscere intendunt, tunc multi Sinenses, qui libero mercatu iam ditescunt, mox democratice se vellent gubernari.

Inde grave discrimen Sinensibus exspectandum est: utrum factio communistica potestatem publicam cum civibus partitura sit, an libertatem oeconomicam abrogatura, ne imperium centrale amittat.

Scripsit Paulus Kangiser - 01/10/2014 18h22



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


BREVES
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
Duo pyroboli manibus facti die Lunae vespere in urbe Dresden in meschita et in sede conventuum omnium nationum displosi sunt nullo mortuo vel sauciato: exterarum gentium odium causa putatur esse. - 28/09/2016 14h51
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: