|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
LACINIA GAZÊTICA* Israhelianos facere impetûs aerios in Hamasianos**– Palaestinos nonnullos esse mortuos et violatos In Laciniâ Gazeticâ Israheliana militia aeronautica impetûs facit vehementes in HAMAS organisationem Palaestinorum radicali-islamisticam. Quattuor minimum Palaestini perierunt - – rucheta*** illisa est prope domum Hanijae praesidis ministerialis. Tel Avivo et Gazâ ex urbibus – Israheliana militia aeronautica intra paucas minutas quinque impetûs fecit in Hamasianos. Quibus Israheliani petiverunt cum cetera tum praecipuê quaedam aedificia Hamasiana, quae sunt quoddam Gazense centrum et quaedam castra institutionis in Schati receptaculo profugorum et in coloniâ Iudaeorum priore sita. Impetibus Israhelianis quattuor minimum perierunt Hamasiani, 20 alii violati esse a Palaestinis dicuntur. Israheliana autem militia confirmavit hos impetûs factos esse.
Medio ex mense, quo impetûs aërii sunt incohati, 40 minimum Palaestini sunt interfecti. Israheliani hôc modo vindicant impetûs Palaestinorum ****extremistarum, qui his decem diebus plus ducentas viginti ruchetas proiecerunt. Altero die etiam rucheta illisa est prope domum Ismaelis Hanijae praesidis Palaestinae ministerialis. Israheliana autem militia verbis extulit se hac actione non petivisse eundem politicum Hamasianum. Iam nocte proximâ praeteritâ Israheliana militia aeronautica impetum fecerat in aedificia destruenda, quae domui praesidis Palaestinae ministerialis sunt propinquissima. Displosionibus effectum est, ut in Schati castris profugorum orerentur duo crateres magni. Quadrae vitreae sunt diffractae, fluentum electricum est interclusum. Nemo autem est violatus. Palaestini radicales hanc immissionem vindicaverunt impetibus ruchetariis in Israheliam factis. Nocte proximâ praeteritâ praeter ceteras actiones in Hamasianos factas in urbe Deschenn, quae sita est in terrâ occidentali-iordanensi, etiam arrestatus est Wasfi Kabcham Palaestinus minister. Idem minister, cui nullum est munus officiale, iam anno proximo per mensem a militiâ Israhelianâ erat retentus. Iam nocte ante diem Iovis militia arrestaverat triginta tres (33) Hamasianos principales, inter quos fuit Nassir al-Din al-Schair minister Palaestinae educationis. His actionibus in Hamasianos factis Israheliani volunt impedire, ne ex urbe Gazâ eiciantur ruchetae Kassamianae. Sajib Erekat consiliarius Mahmudi Abbas praesidis Palaestini declaravit Palaestinos rogavisse Unionem Europaeam et Civitates Unitas, ut urgerent Israhelianos, ne pergerent ministrum legatosque custodiâ retinere. _________ *lacinia Gazêtica – Angl. Gaza strip; Theod. Gazasteifen. **Hamâsiânî,-ôrum m.pl. – membra ipsius HAMAS Palaestinae organisationis radicali-islamisticae. Adi. Hamâsiânus,-a,-um i.q. ad HAMAS spectat. ***ruchêta,-ae f. – Angl. rocket; Theod. Rakete. Hanc relationem d.26.m.Maii a.2007 h.12.50 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/Scripsit Nicolaus Gross - 29/05/2007 16h14
. . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||