Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
SPIEGEL ONLINE - 16

CALAMITAS PERUVIANA

Pisconem urbem portuensem vastatam esse terrae motu

Vehementi terrae motu deletae sunt duae partes tertiae Pisconis urbis Peruvianae. Qua in urbe scaenae fiunt dramaticae: Mortui in viis prostrati, nosocomîa abundant violatîs. Etiam aliae regiones Peruvianae graviter afflictae sunt.

Limâ ex urbe - Terrae motu ex plus 25 annis perniciosissimo omnium qui facti sunt, aliquot centum homines periêrunt. Magistratûs Limenses numerum mortuorum computant esse trecentorum triginta septem. Secundum UNOnis nuntios recentissimos 450 (quadringenti quinquaginta) minimum homines sunt interfecti, 1500 mille quingenti) vulnerati. Ab Instituto Civitatum Unitarum Geologico (USGS) indicatur hic terrae motus fuisse vehementiae 7,9 (septem - virgula - novem). Factas esse aliquot decurias motuum posteriorum, quos inter tres essent valdê vehementes.

TERRAE MOTUS PERUVIANUS: FUMUS, PARIETINAE, TERROR PANICUS


Post gravem terrae motum Peruvianum homines in viis Limensibus vagantes terrore Panico sunt correpti. Nonnullis contingit, ut telephono mobili familiam certiorem faciant se vitâ superavisse. Hôc infortunio aliquot centum homines periêrunt.

 


Ecce stratum viae autocineticae „Panamericanae" prope Pisconem est diffractum.

 


In urbe Canete homines sedent ante domum suam terribiliter destructam.

 


Domus horum coniugum terrae motu corruit.

 


In aliquo aedificio districtûs Rimac ictibus terrestribus effectum est incendium.

 


Accolae solliciti noctem degunt sub dio. Aliquot decuriae hominum congregantur in viridario Yahuarhuaca, quod situm est in urbe La Punta, prope Limam.

 


Terrae motu detrimenta cepêrunt muri et crepidines urbis Limae.

 


Nonnullis in domibus urbis Limae lapides e parietibus sunt effracti.

 


Ad stratam autocineticam aliqui astyphylax inspicit detrimenta. Asphaltus est dirupta

 

.
In centro urbis Limae homines superstites in viis congregantur.

Epicentrum motuum, qui etiam sensi sunt in Aequatoriâ, Columbiâ, Brasiliâ, Boliviâ, situm erat profunditate 41 chilimetrorum infra mare, ante lîtus Peruvianum, circiter 150 chiliometris ab urbe Limâ remotum. Magistratûs dixêrunt se timêre, ne numerus victimarum esset etiam maior. Nonnullae regiones nondum esse accessibiles.

Iohannes Mendoza, burgimagister Pisconis urbis litoralis: "Ista calamitas" inquit „est prorsus ineffabilis. 70% (Septuagenae centesimae partes) urbis nostrae sunt vastatae". Idem rogavit gubernationem Peruvianam, ut statim mitteret auxilia medicinalia. "Non habemus aquam, retia communicationis non operantur, domûs sunt collapsae, ecclesiae destructae." Piscone vivunt 130.000 (centum triginta milia) hominum. "Eheu tantum laboravimus pro urbe nostrâ, at nunc omnia sunt deleta." Haec dicit burgimagister lacrimans a diurnario stationis radiophonicae RPP interrogatus.

Etiam e provinciâ Ica, quae sita est in regione terrae meridionali motu maximê afflicta, allati sunt nuntii terribiles: Marianus Nacimiento, etiam burgimagister: "Egemus" inquit „medicamentis et tentoriis et omni auxilio, quod potest excogitari". Idem burgimagister computavit in suâ regione terrae motu interfectos esse minimum septuaginta homines, 800 (octingentos) esse vulneratos. „Modo" Marianus inquit „conamur res disponere et obruta dimovere et visere regiones, in quibus homines sun afflicti. Auxilium gubernationis est momenti incredibilis."

Gubernatio autem dixit condicionem Icae atque Pisconis esse „dramaticam". Limâ in urbe, quae inhabitatur ab octo milionibus hominum, motu terrae factus est terror Panicus. Innumeri cives in vias irruêrunt, quadrae fenestrarum vitreae sunt diffractae, coniunctiones telephonicae sunt diruptae.

Magistratûs autem praemonuêrunt periculum megacymatis (*megacŷma, -atis n. est i.q. Iaponicê tsunami) et praescripsêrunt, ut quaedam tribus ad mare sita evacuarêtur. Sed paulo post haec praemonitio est revocata. Statio, qua praemonentur megacymata Oceani Pacifici, post terrae motum etiam ediderat praemonitionem megacymaticam, quae spectavit ad Peruviam, Columbiam, Aequatoriam, Chiliam terras Americae meridionalis necnon ad Americam mediam Mexicumque. Praeter Peruviam etiam in Columbiâ ante praemonitionem revocatam mandatum erat, ut regio quaedam evacuaretur.

Alanus Garcia praeses rei publicae Peruvianae cives monuit, ut studerent quietem servare. Diurnarii Peruviani rettulêrunt Alanum ipsâ in nocte convocasse politicos parlamenti ad sessionem summi discriminis habendam. Omnes astyphylaces Peruvianos officio suo fungi. Nosocomiorum praeceptoribus mandatum esse, ut omnes vulneratos reciperent nullo excepto. Praeterea institutionem scholarem hôc die non factum iri.

Peruvia haud raro affligitur terrae motibus. Die 31. m. Maii a.1970 terrae motu, qui fuit eiusdem vehementiae, 70.000 (septuaginta milia) ferê hominum perierant. Illo tempore aggeribus diruptis et terrae labinis inundationibusque effectum erat, ut ille motus fieret unus e totius Americae calamitosissimis. Ante sex annos ante lîtus Peruvianum mensuratus est terrae motus esse vehementiâ 8,4 (octo - virgula - quattuor). Sed idem motus quamvis vehementior esset quam ille, effectûs habuit minus calamitosos. Interfecti sunt hôc motu homines circiter centum.

Hanc relationem d.16.m.Aug., h.15.58, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 26/08/2007 02h35



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: