|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
CULICES ISRAELIENSES PER FENESTRA AEDES PALAESTINAS INTRATURI Aeronaves pugnatoriae pondere... 250 gr Exercitus Israeliensis a nonnullo temporis spatio utitur aeronavibus specularoriis aeriplaniga carentibus, telemoderatione scilicet ductis, quae tam parvi sunt, ut ponantur peris dorsualibus militum - nuntiavit agentura diurnaria US-Americana Associated Press. Cuius relatoribus licuit etiam haec aeroplanula photographare.
Ut explanant duces agminum Israelianorum, novum instumentum speculatorium adiuturum esse milites in pugnis potius parvis, quam tempore exempli gratia offensioni magni momenti, ubi currus loricati aliaque arma quam citissime hostes sint secuturi. Maioris aeroplanis-fucis - nam nomine Anglico 'drone', quod primum apem masculinum denotare solebat, tales aeronaves sine gubernatore volantes nuncupantur - in pugnis maioribus Israeliani utuntur, ut nuper tempore invasionis Zonae Gazeticae, cum etiam adhibentur fuci magni ad ictus pyrobolorum perficiendos. Scripsit ANL - 14/04/2009 23h18
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||