|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Tres pulli accipitris servati sunt ab ornithologis, nam parentes illorum locum nidificando fatalem eligerant: in summa lampade stadioni pilae Americanae, in urbe Texana Southlake.
Nuptiae ranarum caerimoniae sunt agricolarum Indorum (ut hi, regionis Agartala incolae), quibus sperant deos implorandos, ut imbres sibi dent.
Puer Pacchistanus vas figlinum format in taberna quadam urbis portuensis Carachi.
Suffragiis in electionibus parlamentariis Indorum datis manus sufragatoris pingi debet (ut hic videtur, in oppido Rae Bareli), ne idem homo in alterum locum properet, ut ibi denuo suffragetur. .
Tauroctonos (matador) passum valde periculosum exercet tempore tauromachiae Hispali (hodierna Sevilla) habitae.
Studentes theologiae islamicae examinantur in seminario universitatis studiorum Jami Binoria urbis Pacchiistanicae Carachi.
Novissimis ballistis esse instructum propugnaculum Tynemouth in litore Britannico, quod castellum bene repugnaturum invasiones Francogallorum sperabatur saeculis XVIII et XIX. Num hodie quoque Angli Gallos timent?
Studentes Universitatis Oxoniensis (Oxford) celebranat Kalendas Maias de ponte Magdalenae in undas Thamesis saltantes.
Tali modo autem peragunt Kalendas Maias, qui dies festum esse debeat omnium laborantium, operariae portus Dhakae, urbis scilicet capitis Terrae Bangalorum (Bangladesh). Scripsit ANL - 12/05/2009 20h53
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||