|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Rusticola Indus omnia sua secum portat fugiens illuviem, quae vastat regionem Sandeshkhali, centum chiliometrorum ad meridiem et orientem a Calcutta. Et India et Bangladesh afflictae sunt effectibus venti cyclonis, qui modo in Sinu Bengalico saeviebat.
Crinibus ipsius trahit He Jianma autocurrum pondere triginta tonarum in urbe Zhuzhou Sinarum, hoc modo sibi viam patefaciens in Guinessianum codicem extremorum.
Tali modo homines tecto carentes imbres fugiunt in Bangladeshiana urbe capitali, Dhaca.
Vir Boreocoreanus birota vehitur ad ripam fluminis Yalu, quod limen est Coreae vicinarumque Sinarum, insciens fortasse crisis politicae internationalis propter conamina nuclearia regiminis Coreae Septentrionalis exoriundae.
Fautores pedilusorum Barcinonensium victoriam suorum super "Diabolos rubros" Manucianos Romae celebrant. Scripsit ANL - 28/05/2009 21h17
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||