|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Lava delabitur declivitate montis ignivomi Mayon in provincia Albay Insularum Philippinarum.
Puer Israelianus et Palaestinianus rixantur ante ostium domus in suburbio Hierosolymitano Sheikh Jarrah, cuius domus ambo se possessores esse putant.
Haec duae eudyptae therotrophii Hanoveriensis Germanorum cupiditate laborant aperiendi dona Natalicia sibi a custodibus data.
Altissima huius anni aqua afflixit Venietias. Ecce forum praeclarum sancti Marci.
Flagellatores fili islamici Shi'itarum verberantur in urbe capitali Afghanorum Cabulia tempore festi Muharram in commemoratione mortis, in pugna Carbalensi anni AD 680, imami Hussain, qui erat nepos prophetae Mahometi. Scripsit Stanislaus Tekieli - 24/12/2009 00h13
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||