|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Regimen Iranianum adversariis supplicium minatur
Mostafa Mahumetus Nadschar, minister Iranianus rerum internarum, iis, qui a reclamationibus continuandis non desistunt, supplicium minatus est. "Quicumque his tumultis", inquit, "intererit, pro inimico dei habebitur et securitati civili adversarius intellegetur." Ex dubia illa electione praesidis plura milia reclamantium comprehendebantur, quorum magna tamen pars interim dimissa est. Plus octoginta autem carcere complurium annorum damnati sunt, quinque capite, quamquam supplicium de iis nondum sumptum est. Praeterea regimen civibus interdixit, ne collegia quaedam occidentalia attingerent neve certas emissiones audirent aut viderent. In eo indice inveniuntur "observatores iuris humani" (Human Rights Watch), fundatio Georgii Soros, Vox Americana, BBC et al. "Cives cavento insidias hostium", minister vicarius officii secreti dixit, "et cum ministerio officii secreti collaboranto in natione tuenda et in consiliis coniuratorum perimendis."
In Hungaria de benzino Austriaco supportando disputatio fit
Factiones Hungaricae vehementer de benzino magistratibus supportando disputant: factio FIDESZ-MPSZ , quae regimini opposita est, vituperavit maximam partem vehiculorum publicorum eo suppletum iri benzino, quod societas petrolearia OMV supportaret, quae e licitatione victrix exisset. Ex quo evenire, ut tributis, quae cives Hungarici penderent, res publica Austriaca adiuvaretur, cuius illa societas esset. Locutor quidam regiminis dixit fore, ut hoc anno, cum OMV singula litra tribus Forintibus minore pretio venderet quam societas Hungarica MOL, plus C milliones Forintium reservarentur. Forum Democraticum Hungaricum (MDF) etiam timuit, ne securitas rei publicae in periculo esset, quod cura petrolei ex parte in manu societatis exterae esset.
Americani novam rationem pacis faciendae instituunt
Civitates Unitae Americae novam instituerunt rationem, qua intra biennium discordiae inter Palaestinenses Israelesque finirentur. Primo de confiniis agendum esse, quae futuram rem publicam Palaestinam ab Israelibus dividerent. Quae confinia intra IX menses esse constituenda. Deinde edictum esse continuandum, quo in finibus Palaestinensium Israeles novas sedes aedificare vetarentur, cum in iis regionibus, quae Israeliae tribuerentur, ea lex non iam valeret. Tunc demum, cum ea res convenisset, de statu Hierosolymarum perfugarumque Palaestinensium actum iri. Ceterum regimen Americanum sese obligaturum, ut Palaestinenses, nisi hoc biennio cum Israelibus convenirent, in finibus permutandis adiuvaret. Tamen incertum est, cui haec proposita probentur. Mahomet Abbas, qui factioni PLO praeest, "Nullas ferimus condiciones", inquit, "ea scilicet excepta, quod aedificationes sunt omittendae". Et Avigdor Lieberman, minister Israelianus rerum exterarum, iam dubitavit, num tantae difficultates biennio solvi possent. Scripsit Volfgangus Austriacus - 06/01/2010 09h57
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||