|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Israeles apud Turcos se excusant
Israeles hodie vesperi apud Turcos de legato eorum humilitato se excusaverunt; quam excusationem praeses Turciae, Abdullah Gül, ab Israelibus poposcerat minatus se eum de legatione recocaturum, nisi excusatio sibi daretur. Benjamin Netanyahu, qui regimini Israeliano praeest, nunc sperat discordias finitas fore. Nam Danny Ajalon, minister vicarius rerum exterarum, cum dignitatem legati Turcorum publice minuisset, Turcis de ea re satisfacere non potuit. Inter Turcos et Israeles discordia de rebus ad Palaestinenses pertinentibus orta est. Praeterea Recep Erdogan, primus minister Turcorum, contendit, ut in discordia sedanda, quae inter Israeles et regimen Iranianum esset, etiam de armis atomicis Israelianis ageretur, quae a communitate internationali occultarentur. Vice versa Israeles Turcis obiecerunt, quod emissiones antisemiticas in televisione sua tolerarent. Ajalon enim fabellis continuatis , quibus titulus „luporum vallis“, reclamaverat, quae televisione Turca emittebantur. In quibus spectari potest, quomodo puer Turcus a procuratore quodam officii secreti “Mossad” abducatur. Ajalon, cum de his rebus cum legato Turcorum, Ahmet Celikkol, colloqueretur, eum in sella humiliore considere iussit; praeterea mensam nullo vexillo nisi Israeliano ornatam fuisse constat. Celikkol „ex XXXV annis“, inquit, „munere legati fungor. Numquam in dignitate mea ita sum minutus“.
Num Britanni mulierem Iraquianam cruciaverunt?
Cum milites Britannici arguerentur perscrutatione facta mulierem Iraquianam LXII annorum cruciavisse et interfecisse, exercitui praefecti de hac re se inquisituros esse dixerunt.In actis diurnis Britannicis „The Independent“ nuntiatum est vigiles publicos urbis Basrae dixisse corpus eius culleo involutum prope viam esse inventum. Ex vulnerationibus ventris orisque suspicationem oriri eam ante mortem graviter esse vexatam. Locutor ministerii haec tantum affirmavit mulierem a militibus Britannicis esse occisam, cum in ea perscrutatione telis feriretur; criminationem cruciatus a se reici. Praeterea corpus non prope viam depositum, sed magistratibus Iraquianis traditum esse. At propinqui mortuae affirmabant eam vivam fuisse, cum perscrutatione facta a militibus abduceretur. Scripsit Volfgangus Austriacus - 15/01/2010 11h52
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||