Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 4 mensis Junii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OECONOMIA
Oeconomia Sinarum stagnat?

Oeconomia Sinarum stagnat?

Oeconomia Sinarum crevit primos tres menses huius anni passu lentissimo proxime prateritorum sex annorum 7,0% (ultimos tres menses 2014 anni 7,3%). Numquam ergo tam "male" res se Sericae habebant post crisin fiscalem internationalem annorum 2008-2009, cum primo trimestri 2009 anni productus nationalis Sinarum crevit "solis" 6,6%.

Peiores opinato sunt quoque effectus mensis Martii ad mercaturam tenuem spectantes, fabricaturam industrialem et collocationem pecuniae haec minima fuit post annum 2000. Quod maxime tamen vexat nonnullos analyticos, usus energiae electricae hoc mense decrevit passu 3,7%, maxime ergo ab initio crisis; at usum energiae putant multi prognosticon optimum esse rerum in oeconomia futurarum.

Adhuc bene se tenet mercatus aedium (immobiliorum), crescens primo trimestri 2015 anni passu 8,5%, licet id quoque incrementum minor sit praeteritis annis comparatum (minumum scilicet ab anno 2009).

Optime, contra lugubrem statisticam, se autem habere videtur bursa Shanghaiensis, quae a mense Novembri cum regimen Pechinense usuram minuere coepit - aucta est 70 centesimis.

Plura huius auctoris: http://iconoclastes2.blogspot.com/

Scripsit Iconoclastes - - 12/05/2015 14h37



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.



BREVES Gubernator civitatis Minnesotae iterum imperavit ut omnes cives urbis Minneapoleos domi se contineret a prima vigilia huius vesperis ad quartam crastinam; in civitate Georgia praefectus urbis Atlantae idem fecit ad proelia vitanda post necem Afroamericani Georgii Floyd.
Sicut in Italia ecclesiae in aduersa tempestate fores patefecerunt, in Ierusalem, ubi uis morbida diminuitur, ac nonnullis in praeclaris ciuitatibus Arabicis.
Post operae intermissionem trimestrem ob virus coronarium, Minister Primarius Italus Conte declaravit omnes tabernas et thermopolia a postero die rursum aperiri licere, servatis securitatis praeceptis: personae induantur et spatium unius metri inter cives retineatur.
Pretium liberationis Silviae Romano ab Unione Europaea gravis quaestio reputatum est, cum factio terroristica Al Shabaab nummis uti posset ad arma emenda et petitiones parandas.
Sicut ante praescripsimus, ea Siluia Romano post longum exilium Romam reuertit: quam tamen in Italicis innumeri despicione quodamque odio puellam islamicam propter consilium suum religiosum uituperauerunt. Manipulum ei ideo magitratus praebere defendendi causa consuluerunt.


IN ORBE
HOMINES
HOMINES
OPINIONES
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: