Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 21 mensis Augusti 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OECONOMIA
Facebook:

Facebook: lucrum crescit, tituli cadunt

Forum interretiale Facebook – sunt qui Graeco-Latine eos Prosopobiblion nuncupant – divulgavit effectus fiscales suos mensium VII-IX (Iul.-Sept.) 2016 anni. Tertio huius anni trimestri accepta societatis – comparata eidem tempori praeteriti anni – creverunt 59 centesimis partibus usque 6,8 miliarda dolariorum, lucrum autem purum – totis 166% (usque 2,4 mld USD)!

- Denuo habuimus bonum trimestre – dixit diurnariis Mark Zuckerberg, creator ac praeses societatis Facebook. – Progressus noster nunc nititur usu scopocinematum (=transmissionum magnetoscopicarum) in applicationibus nostris necnon consiliis evolutionis technologicae factis proximorum decem annorum.

Mirum in modum, nuntiis de lucro ingenti divulgatis, tituli societatis Facebook in bursa Neoeboracensi graviter pretium amiserunt. Analytici putant negotiatores timere fieri non posse ut luctrum tam ingens diu teneatur – tempus ergo futurum nolens volens peius societati fore.

Scripsit Iconoclastes - - 08/11/2016 01h56



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA




BREVES Studiosus pacis Israelianus Uri Avnery XCIV annos natus mortuus est, qui fundator fuit gregis pacis auctoris Gush Shalom; fortiter censuit rem publicam Palaestinam constituendam esse ac monuit concives ut finem facerent Cisiordaniae occupationis.
Corruit Genuae pars pontis Morandi nominati super torrentem: XXV interierunt, X saltem dilapsi sunt. Periculum est ne aliae partes super domos cedant, quae vacuefactae sunt.
Turcia in magno discrimine nummario versatur postquam lira corruit; ex hac re magna perturbatio in mercatibus nummorum Europaeis orta est. Praeses Erdogan ait administrationem Turcicam bello oeconomico non victum iri.
In Mexico Septentrionali aëronavis paulo post temptatam avolationem concidit; LXXXV sauciati sunt, nemo periit.
Ob maximum aestum in pascuis montanis Helveticis exercitus potum vaccis praebet.


INSOLITA
INSOLITA
INSOLITA
OECONOMIA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: