|
|||||||||||
OECONOMIA
Oeconomia Sinarum: nuntii maiori ex parte boni Oeconomia Sinarum crevit 6,7% secundo trimestri huius anni, eodem passu ut primis tribus mensibus a. 2016, secundum modo divulgatam statisticam officialem. Periti Reuteriani exspectaverunt incrementum solum 6,6%. Gaudere possumus quoque – nam totus orbis terrarum de statu oeconomiae Sericae pendet – nuntio menstruo m. Maii: consumptio civium Sinensium crevit tunc passu 10.6%, multo celerius quam excpectatum erat (10%), citissime a mense Decembrio praeteriti anni. Lentius autem fit incrementum collocationum pecuniae, quae collocationes creverunt 9% primo dimidio anni, dum in calculatione pro primis quinque eiusdem anni mensibus (Ian.-Maius) creverant passu 9,6%. Scripsit Iconoclastes - - 15/08/2016 15h49
. . |
![]()
BREVES
IN ORBE
SCIENTIAE
SOCIALIA
SCIENTIAE
HOMINES
![]() |
||||||||||