Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
10

SCANSIO X-RADIARIA

Faciem Tutanchamuni esse restitutam

Îdem rex aetate puerili thronum insedit, iuvenili mortuus est: Sorte Tutanchamuni per saeculum ferê multi homines plurimum commoti sunt. Nunc scientistae computatro restituerunt faciem pharaonis.


Facies Tutanchamuni restituta: Tres greges scientistarum, tres imagines persimiles

Haec actio sumptuosa ubique terrarum a diurnariis est celebrata: Primum omnium, ex quo inventa est a Howardo Cartero archaeologo Britanno, +mumia Tutanchamuni exempta est e conditorio sepulchrali. In tomographo computatrali hôc anno ineunte facta sunt milia septingenta graphemata corporis mortui. Iam nunc constant conclusiones praecipuae: Pharao iuvenis tempore regnandi brevi finito 19 (undeviginti) tantum annos natus mortem obiit, sed adversus hypotheses priores non est occisus.

Nunc Cairo in urbe administratores antiquitatum Aegyptii publicaverunt imaginem scansione x-radiariâ effectam: qua monstratur, qualis fuerit aspectus rêgis viventis. Tres enim greges investigatorum unus alii prorsus non obnoxii Francogallicus, Aegyptius, US-Americanus modernis methodis forensibus restituerunt faciem Tutanchamuni, qui mortuus est 1323 (mille trecentis viginti tribus) annis ante Christum natum.

TUTANCHAMUNUS: FACIES PHARAONIS

 


Imago computatralis: Cadaver Tutanchamuni CT-scandimento perscrutati investigatores computaverunt, qualis fuisset facies huius rêgis.


Effectus coloris: Formâ faciei restitutâ technurgi faciei indiderunt pigmentum pharaonis.


Ecce conspectus temporis transacti: Talis ferê fuit aspectus Tutanchamuni, qui mortuus est aetate undeviginti annorum.


Aspectus pharaonis: Tres greges investigatorum Francogallicus, Americanus, Aegyptius unus ab alio non dependens studuerunt faciei restituendae. Eorundem restitutiones inter se fuerunt persimiles, parvae tantum differentiae apparuerunt in restituendis naso auribusque.


Calvaria pharaonis *mumificata: *Mumificatores usi sunt uncis, quibus per nasum extraherent cerebrum.


Aspectus calvariae lateralis: Investigatores quaerunt, quare hic pharao tam negligenter sit mumificatus.


Nonne factum est homicidium? Archaeologi calvariam CT-scandimento perscrutati nullum invenerunt indicium, quo probaretur rex mortuus esse violenter.


Amenophis IV. (Quartus), pater Tutanchamuni, loco deorum traditorum ponit ens unicum supremum - deum solis, quem appellat Aton. Inde pharao appellatur Echnaton, i.e. „qui placet deo solis".


Ecce ornamentum veteris Aegypti pretiosissimum: Illustris Tutanchamuni persona mortuaria


Conspectus calvariae frontalis: Tomographiâ computatrali mumia potuit explorari exactissimê


Tubo inferatur: Zahi Hawass archaeologus Aegyptius mumiam imponit tomographo computatrali.


Imago x-radiaria calvariae Tutanchamuni: In superiore capitis parte dimidiâ sinistrâ inventum est parvum ossis fragmentum.


+Mumia perquiritur: Investigatores usque nunc nesciunt, qua causâ Tutanchamunus mortuus sit.

Omnes investigatores invenerunt faciem viri iuvenilis, labiis plenis, auribus a capite paulum distantioribus. Scientistae nuntiaverunt singulos greges quoad formam faciei, positionem oculorum, calvariae proportiones ferê omnino inter se consensisse. Tantummodo summum nasum summasque aures in imaginibus aliquantulo inter se distulisse.

Hanc relationem d.10.m.Mai. a.2005 h.16.24 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 11/03/2008



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: