Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 10 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
BOETHIVS PHILOSOPHVS

Anicius Manlius Severinus Boëthius traditur circa annum quadringentesimum octogesimum (480) natus esse, aetate igitur fere par Benedicto Nursiano. Boëthius Romae natus est patriciâ familiâ, quae Christiana iam fuerat annos prope centum. Multi inter eius maiores Romanum tenuerant consulatum. Ipse Anicii pater Flavius Manlius Boëthius fuit consul anno 487.

Nemo scit, ubi Boëthius optimam suam linguae Graecae scientiam adquisiverit, utrum illi studuit Athenis an Alexandriae, cum illa multo superaret eam notitiam Graeci sermonis, quae satis intelligebatur in urbibus Italiae ac praesertim Romae, quemadmodum hodie lingua Anglica toto in mundo.

Eius doctrina et prudentia non latuit Theodoricum Magnum, regem Italiae occupatae a Gothis, qui ei concredidit nonnulla officia. Ipsum autem regnum Gothorum ab ipsis Italicis adeo laudabatur, ut rex Theodoricus ab eis novus Traianus vocaretur; quod satis intelligitur post vexationes, quod illis intulerat dominium Odoacris.

Boëthius annum agens fere quadragesimum, anno scilicet quingentesimo vigesimo (520), creatus est a Theodorico ‘magister officiorum’, cuius erat praeesse omni administrationi et iudiciis. Postea vero duo filii eius consules facti sunt. Haec tamen prosperitas, in qua ille comitabatur alium Italicum virum Cassiodorum, non diu perstitit, quia Boëthius apud Theodoricum accusatus est, quod nomine Italicorum coniuraret contra Gothos cum Byzantino imperatore Iustiniano. Quapropter anno 522 comprehensus et in vincula coniectus, post duos annos supplicio affectus est.

Boëthius eam litterarum Graecarum partem, quam Romanis volebat patere atque exemplo esse, Latine vertit atque illustravit. Inter omnia eius opera, in quibus non desunt opera theologica de trinitate Dei secundum Personas ac de incarnatione Filii Dei, locum peculiare obtinet opus titulo De consolatione philosophiae, quod scripsit eo tempore, quo tenebatur in custodia ante supplicium. Diversarum scholarum expositis opinionibus (Cynicorum, Stoicorum, Platonicorum Aristotelicorumque), agnovit maximam consolationis causam e philosophia orientem esse regulam, non vera bona esse ea, quae in hoc mundo pro bonis habentur.

Iustos enim saepe miseros, pravos autem beatos esse iampridem cognoverat. Sciebat quoque malevolos, ut consilia sua consequerentur, ad eundem Deum, quem obsecrarent iusti, sese referre. Ceterum operam dedit, ut ostenderet libertatem et fatum et providentiam inter se non pugnare; quam vero quaestionem perdifficilem fatetur optime illustrari doctrinâ Christianâ. Nihil igitur mirum est, quod Boëthius inter beatos colitur in primis Papiae (Pavia), ubi occisus est. Re vera fuit doctor ultimus Romanorum et primus scholasticus.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 28/12/2010



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: