Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 10 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
TERESIA BENEDICTA A CRVCE

TERESIA BENEDICTA A CRVCE

Editha Stein nata est die duodecimo mensis Octobris anno millesimo octingentesimo primo (12 X 1891) Vratislaviae (Wrocław) in urbe capite Silesiae Polonicae, tunc autem adhuc occupatae a Germanis. Orta est autem familiâ Iudaicâ, parentibus nempe Sigismundo Stein et Augusta domo Courant, qui in urbe illa habebant forum ligneum, itaque exercebant mercaturam ligni.

Edith puella initiata est quidem ritibus Iudaicis, sed annos nata fere tredecim perdidit fidem, quam mater – etiam post praematuram patris mortem – observabat assidue, desiderans ut idem fieret a filiis. Post examen maturitatis Editha suscepit quidem studia psychologiae in universitate Vratislaviensi, verum mox transiit Gottingam (Göttingen), ut illic in studia incumberet philosophiae.

Magistrum praecipuum elegit Edmundum Husserl, qui conditor erat novae scholae philosophicae, cui nomen phaenomenologia. Cum autem ille transiret in universitatem Friburgensem (Freiburg) in Brisgovia, Edith eum illuc secuta est. In ambitu Husserliano cognovit multos, qui futuri erant inclyti philosophi, inter quos Maximillianum Scheller atque Polonum nomine Roman Ingarden, quocum iungebatur tenerâ amicitiâ.

Editha fungebatur academico munere assistentis Edmundi Husserl. Illo moderatore, anno 1916 consecuta est doctoratum dissertatione scripta „Ad quaestionem de empathia (Zur Problem der Einfühlung)”. Interea sincere querebat veritatem in hominis quaestionibus fundamentalibus. De suis anxietatibus postea dicet: „Hoc mihi erat quasi modus orandi”, vel alias: „Qui veritatem quaerit, is Deum quaerit, etiam si huius rei non sit conscius”.

Anno autem 1921 in oppidum Bergzabern ab amicis Christianis invitata, ut apud illos ferias tansigeret, in eorum libraria invenit opus, quod sancta Teresia Abulensis (Avila) de vita sua scripserat, et cognoscendi studio arreptum legit per totam noctem. Mane autem, librum deponens, dixit: „Haec est veritas!”. Ubi primum baptizata est, voluit monialis Carmelita fieri. Sacerdos tamen, cui Editha se concredidit, eam ab illo consilio ad tempus revocavit, existimans eam, cum esset et docta et pia, utiliorem fore in mundo, si interea in catholicis doceret institutis.

Anno tamen 1933 Adolf Hitler Germaniae factus cancellarius, non solum vetuit Iudaeos docere, sed etiam abstulit eis ius suffragii; quam ob rem Editha, relicto docendi munere, tandem facta est Carmelita, nomen sibi assumens Teresiae Benedictae a Cruce. E suo claustro Coloniensi (Köln) litteras misit ad papam Pium XI, rogans, ut ille Germanorum persecutiones contra Iudaeos damnaret. Brevi tempore interiecto Teresia Benedicta Coloniam reliquit, migrans in Hollandicum Ordinis sui monasterium in urbe Echt situm. Etiam soror eius Rosa, quae paulo ante baptizata erat et apud claustrum Coloniense habitabat, una cum illa in Hollandiam transiit.

Mox tamen Germani occupaverunt etiam illam terram, instituentes consuetum exterminium Iudaeorum. Quod cum reprehendissent Hollandiae episcopi catholici in circulari epistula pastorali, indignati magistratus Germani ulti sunt eos, iubentes, ut posthac non solum Iudaei Mosaici deprehenderentur, sed etiam ei, qui catholicam fidem profitentur. Cum igitur Germani milites venissent ad portam Carmelitanarum, Teresia Benedicta, capiens manum sororis Rosae, ait illi: „Veni, eamus pro nostro populo”. Tramine pervectae ad Germanicum concentrationis campum apud urbem Oświęcim in Polonia situm, die nono mensis Augusti anno millesimo nongentesimo quadragesimo secundo (9 VIII 1942) gasio pestifero interfectae sunt.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 06/01/2011



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: