Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 10 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
DOROTHEA CAPPADOX

DOROTHEA CAPPADOX

Dorothea patricio genere nata est altero dimidio saeculi tertii in Cappadocia, quae orientalis est regio Asiae Minoris, pertingens ad Armeniam. Optime erudita non solum in litteris Graecis, sed in doctrina Christiana, praesertim vero commendata moribus illibatis, illa fuit admirationi suis concivibus, magna ex parte adhuc paganis. Arcano lumine illustrata a Sancto Spiritu, quem precabatur assidue, facile solvebat quaestiones vel complicatissimas, quae illi a populo proponebantur dignoscendas.

Quod non placuit magistratibus, in primis eo tempore, quo Christiani – iussu imperatoris Diocletiani –, cogebantur fidem suam reicere, cultum praestantes diis imperialibus. Qui vero in fide persistebant, ei non statim damnabantur capitis, sed variis subiciebantur tormentis eo fine, ut tandem Christum abnegarent. Quod eo maior fuisset victoria magistratus, quo nobiliore loco natus esset Christianus, quoniam eo fortiori exemplo fuisset populo, sed etiam – et hoc re ipsa erat maioris momenti –, quia magistratus ille maiorem laudem accepisset a Caesare.

Praefecto Caesareae Cappadociae nomine Supricio traditur Dorothea respondisse: „Neglectis tuis poenis et tormentis, exemplo timoris Dei ero omnibus”. Quia vero ante tribunal etiam dixerat Sponsum suum esse Iesum Christum, in cuius horto illa in aeternum gavisura erat floribus et fructibus, tum iudicis secretarius nomine Theophilus virgini irridens dixit se accepturum fuisse Christianam fidem, si illa sibi mox in frigida hieme – dies erat VI mensis Februarii – donavisset aliquot ex illis fructibus et floribus. Dorothea promisit hoc esse facturam.

Paulo post quam, gladio percussa, Deo reddidit animam, puer quidam venit ad Theophilum, portans illi sportulam pulcherrimis floribus et fructibus plenam. Ingressus ait: „Has rosas et haec mala mittit tibi Dorothea a parte Sponsi sui”. Ille vehementer commotus credidit in Iesum Christum, qua re illi quoque – inter eandem persecutionem Diocletianeam – mox moriendum erat. Gladio tamen appropinquavit tranquille, quin etiam libenter, intercessione Dorotheae cogitans de corona gloriae, quam erat consecuturus. – Haec facta sunt anno trecentesimo quarto.

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM - 30/03/2011



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: