|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SANCTUS
BLASIVS ARMENVS
Tempus non erat facile, nam in Oriente adhuc Licinius, imperialis collega Constantini regentis Occidentem, aliquatenus pergebat severitates infligere Christianis, imprimis autem eorum antistitibus. Ob hanc persecutionem Blasius ex urbe secessit, se conferens in quoddam antrum absconditum in propinqua silva, ubi vitam duceret solitariam preci deditus. Famâ acceptum est, illi aves pabulum cotidie attulisse nec recessisse, donec illis benedixit, manus imponens. Quod fiebat etiam cum animalibus silvestribus, non exceptis beluis, qui in eius conspectu mansuefiebant. Quodam die pagani venatores casu Blasium invenerunt in silva. Qui, adductus ad Licinii magistratus, in durum carcerem coniectus est, verum paulo post, capitis damnatus, post multa tormenta illi inflicta, percussus est gladio. Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 10/09/2011 . .
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||