Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 3 mensis Septembris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
Fidelis in oppido Sueviae Sigmaringa ex honesta Reyorum familia natus, ab ineunte aetate singularibus naturae et gratiae donis

SANCTVS FRANCISCVS (9)

iuxta ‘Floretum (Fioretti)’

Sanctus Franciscus, cui omnia illa erant revelata, cum redivisset e silva, acriter redarguit fratrem Eliam, dicens voce elata: ‘Male facis, frater Elia superbe, qui repellis sanctos angelos, qui veniunt ad nos visitandos atque instruendos. Dico autem tibi: Timeo vehementer, ne tua superbia faciat, ut finias extra hunc Ordinem’. Quod illi postmodum re ipsa accidit, sicut sanctus Franciscus vaticinii spiritu praedixerat.

Eodem die eademque hora, qua angelus a fratre praedicto recessit, apparuit fratri Bernardo, redeunti ab urbe Sancti Iacobi et stanti ad quoddam flumen magnum, quod transire non poterat. Salutans Bernardum lingua eius propria, dixit: ‘Dominus det tibi pacem (Num. 6, 26), o bone frater’. Bernardus autem mirans eius pulchritudinem, linguam sibi notam, salutationem pacificam faciemque laetam, interrogavit eum: ‘Unde venis, o bone iuvenis (Tob. 5, 6)?’. Ille respondit: ‘Venio de loco, ubi moratur sanctus Franciscus. Ivi ad loquendum cum eo, sed non potui, quia manebat in silva, contemplans divina. In illo autem loco erant cum eo fratres Masseus et Aegidius et Elias. Frater Masseus docuit me sonare ad portam vestram. Frater tamen Elias, quia de quaestione, quam illi feceram, me audire neglexit, postea – cum eum poenituisset – voluit quidem me audire et videre, sed non potuit’.

His dictis, ait angelus fratri Bernardo: ‘Quare, carissime, differs ultra flumen transire?’. Ille respondit: ‘Quia periculum video propter aquae profunditatem’. Angelus autem dixit: ‘Transeamus una simul, ne dubitaveris’. Apprehensa manu Bernardi, eum in ictu oculi in altera ripa fluminis incolumem posuit. Is, intellegens illum esse angelum Domini, magna cum devotione et reverentia et gaudio dixit: ‘O benedicte angele Dei, dic mihi, quod sit nomen tuum’. Ille respondit: ‘Cur quaeris de nomine meo (Gen. 32, 29), quod est mirabile?’. Hoc dicto disparuit, relinquens fratrem Bernardum valde consolatum, ita ut totum iter restans faceret cum gaudio.

Notavit autem Bernardus diem et horam, qua angelus ei apparuerat, et cum pervenisset ad locum, ubi sanctus Franciscus morabatur cum sociis, omnia illis narravit. Unde certissime animadverterunt illum fuisse eundem angelum, qui eis illo die et hora apparuerat. [Sequetur]

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM - 08/04/2013



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: