Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 20 mensis Maii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.XIV)

XIV. Erat autem Pascha et Non-fermentati post biduum. Quaerebant pontifices et scribae, quomodo eum dolo prehensum occiderent;

2 dicebant enim: ‘Non die festo, ne forte tumultus fiat populi’.

3 Cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; [quod] fracto alabastro, effudit super caput eius.

4 Erant autem quidam indigne ferentes [et dicentes] inter se: ‘Cur perditio haec unguenti facta est?

5 Poterat enim unguentum hoc veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus’. Fremebant in eam.

6 Iesus autem dixit: ‘Sinite eam; cur ei molesti estis? Bonum opus operata est erga me.

7 Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis.

8 Quod habuit, id operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.

9 Vere autem dico vobis: Ubicumque praedicatum erit faustum nuntium in universo mundo, etiam id, quod haec fecit, narrabitur in memoriam eius’.

10 Iudas Iscarioth, unus e Duodecim, abiit ad pontifices, ut illis proderet eum.

11 Illi vero, cum audivissent, gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos esse. Quaerebat, quomodo illum opportune traderet.

12 Primo die Non-fermentatorum, cum Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: ‘Quo vis eamus et paremus, ut pascha edas?’.

13 Mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: ‘Ite in civitatem, et occurret vobis homo urceum aquae baiulans; sequimini eum

14 et quo introierit, ibi dicite domino domūs: ‹Magister dicit: Ubi est deversorium meum, ubi edam pascha cum discipulis meis?›.

15 Ille vobis monstrabit superius tabulatum grande stratum, paratum; et illic parate nobis’.

16 Abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt pascha.

17 Vespere facto, venit cum Duodecim.

18 Discumbentibus eis et edentibus, Iesus dixit: ‘Vere dico vobis: Unus ex vobis tradet me; is, qui edit mecum’.

19 Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: ‘Num ego?’.

20 Qui ait illis: ‘Unus e Duodecim, qui intingit mecum in catino.

21 Namque Filius quidem hominis vadit, sicuti scriptum est de eo. Vae tamen homini illi, per quem Filius hominis traditur! Melius esset ei, si non esset natus homo ille’.

22 Edentibus illis, acceptum panem cum benedixisset, fregit et dedit eis et dixit: ‘Sumite: hoc est Corpus meum’.

23 Sumptum calicem, cum gratias egisset, dedit eis; et biberunt ex illo omnes.

24 Dixit eis: ‘Hic est Sanguis meus novi tesamenti, qui pro multis effunditur.

25 Vere dico vobis: Non bibam amplius e genimine vitis usque ad diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei’.

26 Cum cecinissent, exierunt in montem Olivarum.

27 Dicit eis Iesus: ‘Omnes flagitio afficiemini, quia scriptum est: ‹Percutiam pastorem, et dispergentur oves›.

28 Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam’.

29 Petrus autem dixit ei: ‘Etsi omnes flagitio afficiantur, ego non [afficiar]’.

30 Dicit ei Iesus: ‘Vere dico tibi: Tu hodie, nocte hac, priusquam bis gallus det vocem, negabis me ter’.

31 Ille vero amplius loquebatur: ‘Et si oportuerit me commori tecum, non negabo te’. Similiter autem et omnes dicebant.

32 Veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et dicit discipulis suis: ‘Considete hic, donec deprecer’.

33 Assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere;

34 et dicit eis: ‘Tristis est anima mea usque ad mortem; manete hic et vigilate’.

35 Cum processisset paululum, procidit super terram et precabatur, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora [illa];

36 et dicebat: ‘Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer hunc calicem a me; sed non id, quod ego volo [fiat], sed quod tu’.

37 Venit et invenit eos dormientes; et dicit Petro: ‘Simon, dormis? Non potuisti unam horam vigilare?

38 Vigilate et precamini, ne intretis in tentationem; spiritus quidem promptus [est], sed caro infirma’.

39 Iterum, cum abisset, precatus est, eundem sermonem dicens.

40 Cum venisset denuo, invenit eos dormientes; erant enim oculi eorum ingravati, et nesciebant, quid responderent ei.

41 Venit tertium et dicit eis: ‘Dormite ceterum et requiescitote? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.

42 Surgite, eamus; ecce is, qui me tradit, appropinquavit’.

43 Statim, adhuc eo loquente, venit Iudas, unus e Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et fustibus, [missa] a pontificibus et scribis et senioribus.

44 Dederat autem traditor eius signum illis dicens: ‘Quem osculatus ero, is est; prehendite eum et abducitote caute’.

45 Cum venisset ac statim ad eum accessisset, dicit: ‘Rabbi’; et osculatus est eum.

46 Illi vero manus iniecerunt in eum et prehenderunt eum.

47 Quidam vero e circumstantibus educto gladio percussit servum pontificis et amputavit illi auriculam.

48 Respondens Iesus dixit eis: ‘Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehensum me?

49 Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed [hoc fit] ut adimpleantur Scripturae’.

50 Relicto illo, omnes fugerunt.

51 Adulescens quidam sequebatur eum amictus linteo super nudo, et prehendunt eum;

52 ille autem, relicto linteo, nudus fugit.

53 Abduxerunt Iesum ad pontificem; et conveniunt omnes pontifices et seniores et scribae.

54 Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium pontificis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.

55 Pontifices vero et omne concilium quaerebant testimonium adversus Iesum, ut eum morte afficerent, et non inveniebant.

56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et testimonia non erant convenientia.

57 Quidam, ut surrexerunt, falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:

58 ‘Nos audivimus eum dicentem: ‹Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo›.

59 Ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum.

60 Pontifex, ut surrexit in medio, interrogavit Iesum dicens: ‘Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te?’.

61 Ille autem tacebat nec quidquam respondit. Pontifex rursum interrogabat eum et dicit ei: ‘Tune es Christus filius Benedicti?’.

62 Iesus autem dixit: ‘Ego sum, et videbitis Filium hominis sedentem a dexteris Virtutis et venientem cum nubibus caeli’.

63 Pontifex autem scissis vestimentis suis dicit: ‘Cur adhuc necessarii sunt nobis testes?

64 Audivistis nefarium. Quid vobis videtur?’. Illi vero omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

65 Quidam coeperunt conspuere eum et velare faciem eius et in faciem eum caedere et dicere ei: ‘Vaticinare’; et ministri alapis eum sumpserunt.

66 Cum esset Petrus in atrio infra, venit una ex ancillis pontificis

67 et, cum vidisset Petrum calefacientem se, inspecto illo, dicit: ‘Etiam tu eras cum Nazareno Iesu!’.

68 Ille tamen negavit dicens: ‘Neque scio neque novi, quid tu dicas!’. Exiit foras ante atrium, et gallus vocem dedit.

69 Ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: ‘Hic ex illis est!’.

70 Ille tamen iterum negabat. Post pusillum rursus ei, qui astabant, dicebant Petro: ‘Vere ex illis es, nam et Galilaeus es’.

71 Ille tamen coepit exsecrari et iurare: ‘Non novi hominem istum, de quo dicitis!’.

72 Statim iterum gallus vocem dedit; et recordatus est Petrus verbum, sicut dixerat ei Iesus: ‘Priusquam gallus bis vocem det, negabis me ter’. Ut prorupsit, flebat.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 24/02/2018



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: