Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 16 mensis Novembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.3)

III. Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, Iudaeae praeside Pontio Pilato, quarti autem principe Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius quarti-principe Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae quarti-principe,

2 sub pontifice Anna et Caiapha, factum est uerbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto.

3 Venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans immersionem conuersionis in remissionem peccatorum,

4 sicuti scriptum est in libro uerborum Isaiae uatis: ‘Vox clamantis in deserto: Parate uiam Domini, rectas facitote semitas eius.

5 Omnis uallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et praua erunt directa, et aspera uiae planae:

6 et uidebit omnis caro salutem Dei’.

7 Dicebat igitur ad turbas, quae exibant, ut immergerentur ab illo: ‘Genimina uiperarum, quis ostendit uobis, ut fugeretis ab ira uentura?

8 Ergo facite fructus dignos conuersionis neque coeperitis dicere in uobismet: ‹Patrem habemus Abraham›. Dico enim uobis Deum posse ex his lapidibus suscitare Abrahae filios.

9 Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; ergo omnis arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem iacitur’.

10 Interrogabant eum turbae dicentes: ‘Quid ergo faciamus?’.

11 Respondens autem dicebat illis: ‘Qui habet duas tunicas, is det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat’.

12 Venerunt autem etiam publicani, ut immergerentur, et dixerunt ad eum: ‘Magister, quid faciamus?’.

13 Qui dixit ad illos: ‘Nihil facitote amplius quam constitutum est uobis’.

14 Interrogabant autem eum etiam milites dicentes: ‘Quid faciamus et nos?’. Dixit illis: ‘Neminem concutiatis neu calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis uestris’.

15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, num forte ille esset Christus,

16 respondit Ioannes dicens omnibus: ‘Ego quidem in aqua immergo uos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus, qui soluam corrigiam calceamentorum. Ille uos immerget in Spiritu Sancto et igne.

17 Cuius uentilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum; paleas autem comburet igne inexstinguibili’.

18 Multa quidem et alia exhortans fauste nuntiababat populo.

19 Herodes autem quarti princeps, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes,

20 adiecit et hoc supra omnia: inclusit Ioannem in carcere.

21 Factum est autem, cum immergeretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, ut aperiretur caelum,

22 et descenderet Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super eum; et uox de caelo fieret: ‘Tu es Filius meus dilectus; in te mihi complacui’.

23 Ipse Iesus erat incipiens annum fere trigesimum, cum esset – ut putabatur – filius Iosephi [qui fuerat filius] Helis,

24 Matthatis [qui fuerat filius] Leuitis [qui fuerat] Melchitis Iannae Iosephi

25 Matthathiae Amosis Nahumi Esli Naggae

26 Maathis Matthathiae Semei Iosechis Iodae

27 Ioananis Resae qui fuit Zorobabelis Salathielis Nerii

28 Melchii Addii qui fuerat Cosamis Elmadamis Heris

29 Iesu Eliezeris Iorimi Matthatis Leuitis

30 Simeonis Iudae Iosephi Ionae Eliachimis

31 Meleae Mennae Matthathae Nathanis Dauidis

32 Iesse Obedis Boozis Salmonis Naassonis

33 Aminadabis Adminis Arnii Esromis Pharesis Iudae

34 Iacobi Isaaci Abrahae Tharis Nachoris

35 Seruchi Ragaui Phalegi Heberi Salae

36 Cainani Arphaxadis Semis Nois Lamechi

37 Mathusalae Henochi Iaredi Malaleeli Cainani

38 Enosi Sethis Adami, Dei.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 19/10/2018



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: