Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 20 mensis Januarii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERCONTATIO
d

d.01. m.Aug. a.2008, h.17:06

REUS ROBOTOR

Machinis ipsis causam esse dicendam propter menda propria

Robotores fiunt magis magisque intelligentiores et discere sciunt ita ut homines aut bestiae. Itaque philosophus Andreas Matthias postulat, ut quadamtenus constituatur ius poenale ipsis machinis destinatum: Quae ut ipsae poenas dent pro detrimentis a se ipsis effectis, Andreas dicit a SPIEGEL ONLINE interrogatus.

SPIEGEL ONLINE: Tu vis machinas ad discendum aptas responsabiles facere, ut rationem reddant errorum suorum. Timesne robotores?

Andreas Matthias: Nequaquam. Ipse per annos in Universitate Casselianâ programmavi. Non ago de timore machinarum, sed de responsabilitate machinarum sociali – nam eaedem in societate magis magisque suo Marte res decernunt constituuntve. Si machinae erraverunt in re decernendâ, oportet rationem reddant et poenam luant.

SPIEGEL ONLINE: At machina facta est ab homine. Quidni poenam luat programmator?

 

ROBOTOR: ERROREM SI FECERIT, ESTNE CULPABILIS?


Ecce Asimo robotor Hondanianus: Mirandum est, quam similis sit enti animato. At quis est responsabilis, si quid detrimenti ab illo est effectum?


En Asimonem pedifollio ludentem. Andreas Matthias philosophus: "Iam pridem programmata machinis non omnia praescribunt agenda: hoc fecerunt annis saeculi proximi praeteriti septuagenariis". Hodie machinae magis magisque agunt suo Marte.

 


Utrum est homo an machina? Matthias sentit etiam robotores instrui posse notis personae.

 


Ecce saltatiuncula cum Asimone facta: "Hodie machinae saepius saepiusque ipsae res discunt. Quae exercentur, non iam programmantur."

 


Autocineta humani gubernatoris expertia in „Darpa Urba Challenge" vehentia: Num mendis factis programmator erit culpabilis?

 


Homo convenit machinam: Saepius saepiusque materia programmatica suscipit munera, quae antea susceperunt homines.

 


Ecce robotorem pugnatorium, qui vocatur „Swords": Quid, si machinae delirabunt?

 


En Militiae Foederalis currum cataphractum, qui appellatur "Gecko TRS" (prototypus): Duces militum magis magisque utuntur robotoribus, qui suscipiant labores periculosissimos.

 


Sic investigari pugnatorias materias chemicas biologicasve: Ministerium patriae tutandae US-Americanum robotoribus uti ad analysin faciendam.

 


Num bomba est abdita? Machinae intelligentes etiam sciunt perquirere peras vidulosque suspiciosos; talis machina est hic robotor typi „Asendro Eod", quo res displosivae fiunt inefficaces.

 


... aut adiuvant homines domisedas; talis robotor est "Care-O-bot II".

 


Homo his machinis est exemplo: In certamine „Robocup" robotores androides imitantur lusores pedifolliarios humanos – idque intelligentiae artificialis gratiâ in dies melius faciunt. Quo lusor currat, decernit materia programmatica (software).


Exercitium lusoris portarii: Duo robotores Berolinensis „Gregis Nao Humboldtiani" ludunt lusum hominibus gratissimum.

 


Seditio machinarum: In cinemate Ruscisilvano (Hollywood movie), c.t. est "Terminator 3" homines pugnant contra machinas – ibi non iam disceptatur, num robotores sint responsabiles. Qui agunt et decernunt suo Marte.

Matthias: Iam pridem programmata machinis non omnia praescribunt agenda: hoc fecerunt annis saeculi proximi praeteriti septuagenariis. Interim programmatio prorsus mutata est. Hodie loco sequentiae praeceptorum definitae saepe adhibentur retia neuronalia, qualia exempli gratiâ etiam inveniuntur in structurâ cerebri. Praecepta non sunt condita formâ imperiorum, sed ponderum synapticorum. Rete neuronale discit – et postea non iam dici potest, quid rete modo didicerit. Hodie machinae saepius saepiusque res discunt suo Marte. Quae exercentur, non iam programmantur. Homo nihil iam fecit nisi machinae offert scientiam.

SPIEGEL ONLINE: Haec sonant, quasi velis impedire, ne robotorum fabricatoribus magna pecunia solvenda sit ad damna resarcienda.

 

DE VIRO INTERROGATO

Andreas Matthias, 42 (quadraginta duos) annos natus, Gottingâ in urbe studuit philosophiae et biologiae pernoscendis et in Universitate Cassellianâ functus est muneribus programmandi et sedis interretialis administrandae et linguas programmaticas docendi. Idem a.2007 ad doctoris dignitatem promotus est dissertatione, c.t. „De automatis iurum participibus" (orig.: „Automaten als Träger von Rechten"). Inde a semestri hiemali a.2008 philosophiam docebit in Hongcongiensi Universitate Lingnanianâ.

 

Matthias: Mihi cordi est systema nostrum iuridicum manere iustum. Iustum esse mihi videtur ei addicere alicuius actionis responsabilitatem, qui hanc actionem gubernat et custodit. Fabricatores machinarum suo Marte discentium eas non iam possunt gubernare et custodire. Itaque iniustum esset postulare, ut fabricatores rationem reddant et poenam luant. Ut exemplum afferam: Autoraeda Marsiana, quae movetur in superficie planetae martis, gubernatur programmate vehendi, quod continuo addiscit ideoque etiam etiamque melius gubernat. Si eadem autoraeda propter communicationem cum terrâ falso factam vehitur in fossam, non puniendus est fabricator programmatis.

SPIEGEL ONLINE: Quidni? Idem vituperetur, quod scripserit programma malum.

Matthias: Non puto postulari posse, ut construatur machina infallibilis. Etiam nos homines fallimur, et sumus responsabiles. Non licet hanc responsabilitatem a nobis averti ad magistros aut parentes, a certo tempore vitae sumus ipsi responsabiles. Etiam machinae certo gradu evolutionis suae sunt ipsae responsabiles. Non iam licet dicere, ut fabricator rationem reddat. Nam machina non iam est eadem, quae emissa est ex officinâ.

SPIEGEL ONLINE: Tu semper loqueris de responsabilitate – quomodo fieri potest, ut machina fiat responsabilis?

Matthias: Fieri potest, ut ipsa machina damnum effectum resarciat. Machina cum sit operatrix – fabricat bonum, quod est alicuius pretii – partem eiusdem detur assecurationi, quae damna resarcit.

SPIEGEL ONLINE: In dissertatione tuâ loqueris etiam de iure poenali robotoribus addicendo. Quomodo punitur robotor?

Matthias: Hoc fieri potest. Poena est reprogrammatio.

SPIEGEL ONLINE: Oportet hoc explices.

Matthias: Iure nostro poenali primo loco studemus malefactorem meliorem reddere, secundo loco facinoribus futuris praevenire. Ut haec assequamur, melius reddendum est machinarum programma. Poenâ acceptâ etiam multo efficacius mores suos mutabunt quam homines. Nemo certê potest affirmare malefactorem damnatum, postquam per quinquennium custodia detentus est, hominem fore meliorem. At machina reprogrammata non iterum facit mendum cognitum. Machinae non sunt includendae – nihil nobis faciendum nisi earum materiam programmaticam reprogrammare.

SPIEGEL ONLINE: Putasne robotorem ad discendum aptum aliquo die fore personam sui iuris?

Matthias: Fortasse. Nostrâ aetate homines magis magisque rediguntur ad munus suum explendum. Sive homo est laophorista sive aeroplaniga, non iam agitur de qualitate suâ humanâ, sed de munere suo explendo. Ut exemplum afferam: Nolumus aeroplanigam nobis comiter annuere et dicere, num ipse felix sit – nihil volumus nisi illum aeroplanum ita gubernare, ut iter faciamus e loco A ad locum B. Eo sensu aeroplaniga nihil est nisi supplementum machinae aeroplani. E laophoro exscensuri non appellamus laophoristam, sed imprimimus botonem. Inde non iam magnus gradus faciendus est ad gubernatorem automaticum. Quaestio autem statûs machinarum personalis scilicet etiam intricatior sit et fusê tractatur in dissertatione meâ.

SPIEGEL ONLINE: Si robotoribus addicta erunt iura: num iisdem aliquando etiam licebit suffragia ferre et nobis licebit eosdem detritos abicere?

Matthias: Talis disceptatio est praepropera, quia eâdem problema auferatur in regionem scientiae ficticiae (science-fiction) – sed ad hanc regionem non iam pertinet. Primo oportet incipiamus machinis suo Marte agentibus adscribere responsabilitatem. Quae pro certis actionibus possint suscipere certam responsabilitatem – et meâ dissertatione demonstravi hoc fieri posse. Quatenus inde derivari possint iura, postea poterit constitui.

SPIEGEL ONLINE: Qualia haec iura esse possint?

Matthias: Animo fingere possum derivatum iri ius machinarum, quo iisdem concedatur, ut reparentur et custodiantur. Non licet enim machinam negligere et simul eandem mendis factis reddere responsabilem. At multum temporis transactum erit, usque dum disceptandum sit, utrum machinis concedatur ius vivendi necne.

Interrogavit Holger Dambeck.

Hanc relationem d.01.m.Aug. a.2008, h.17.06 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „STRAFRECHT FÜR ROBOTER – Maschinen sollen für eigene Fehler haften") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 05/08/2008 13h49



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses





BREVES Consilium Populare Britannicum pactum de Brexitu a Ministra Primaria Theresa May factum cum Unione Europaea reiecit. Qua re princeps Laborista Jeremy Corbyn rogationem diffidentiae adversus administrationem produxit. Quamquam hoc non bene evenit, periculum est ne exitus ab Europa sine foedere fiat.
Melita. Administratio Melitensis, cum se migrantes a nauibus "Maris Oculis" minime excepturam dixerit, demum homines in alto mari ad litora sua appellare passa est.
Italia. Minister Primarius Conte hodie de re migrantium XLIX in nauibus "Maris Oculis" adfert: "Si Minister Saluini eos excipere non uult, egomet aeronauem admittam ut conseruentur."
Nova proelia die Saturni facta sunt Lutetiae, ubi rebelles flavo colobio refringenti induti capsas purgamentorum, vehicula et autocineta incenderunt. Machina effossoria pertudit sedem Administri. Hodie etiam feminae reclamaverunt.
Melius est vivere ut athei quam Christiani qui oderunt atque aliis maledicunt, ait Summus Pontifex.


INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: