|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Amicis Ferrariensibus dicatum Hoc poėmation anno MCMXCIV scripsi, gratias agens amicis meis qui ex Ferraria Novocomum, in oppidum quod incolo, venerant ut nuptiis meis adessent: nam diuturna mihi antea fuerat mansio et consuetudo in illa urbe quae haud longe iacet a flumine Pado; populi procerae in eius ripis stantes sorores Phaėtontis commemorant, quae sine intermissione fratrem suum incautum lugentes in arbores conversae sunt. Ferrariae scripta sunt duo maxima poėmata Italica saeculi XVI, Ludovici Areosti "Orlando Furioso" et Torquati Tassi "La Gerusalemme liberata"; Ferraria diu sedes fuit splendidi ducatus Estensis, qui magnum castrum in imagine adposita pictum et complures aedificia ludis et oblectamentis dicata exstruxerunt. Quae omnia paucis distychis elegiacis referuntur. Tunc postremo habui dilectam uxorem Herimannus cum Novocomum hiemem bis decimam dederat, unde ante ortus eram, lacrimis Ferraria amaris quo raptus fato, vita ubi tota fluit. Quae urbium in hoc corde heu semper regina sedebis quam Phaėtontis amat flens soror utraque, eum despiciens fluvium cuius Phoebi rapuere fluctus filiolum quod nimium ausus erat, quae irati herois sanctique poėma sepulchri sub regno Estensi novit et obstipuit, atque locum obtulit et iucundis deliciarum aedibus et rubido castro apud Eridanum. Grates nunc vobis, qui longum iter usque tulistis vel corde et donis hic aderatis item, claro ab Lario ago Novocomensis Padi amicus lenti Herimannus ea semper amicitia. scriptum Novocomi, Idibus Septembribus anno MCMXCIV scripsit Herimannus Novocomensis |
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||